BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Gellius, Aulus - Noctes Atticae » Ficino, Marsilio Platonica theologia - p. 533

Ficino, Marsilio

Platonica Theologia de immortalitate animorum


Anima utique in corpore per idolum suum quasi crinitae comam
in vapore primum contraria in unum elementa conciliat, deinde
si dissolvitur quicquam, instaurat nutriendo, auget etiam, regit
corpus et transfert, et reliqua. Videmus apertissime opus trans-
ferendi regendique corporis remitti et intermitti quandoque. Cum
anima vehementiori corripitur phantasia, officium augendi nu-
triendique minuitur propter intentissimam rationis indaginem.
Ideo non concoquunt cibos philosophantes et anima adulto cor-
pore acutius speculatur quam adolescente, minus in augendo
corpore occupata, et sobrium corpus speculationem impedit mi-
nus, dum anima ad speculandum est dumtaxat intenta, Quamo-
brem cum per mentem tanta animi contingit abstractio, ut et
phantasia et ratio naturalis intermittantur, quae solent ipsae
nutritionem regimenque membrorum debilitare, quid obstat quo
minus cadat corpus et nutriatur in corpore nihil? Restabit for-
sitan solum conciliationis officium, quo anima nondum sinat
dissolvi humores atque diffugere. Sed non fiet tunc talis conci-
liatio, ut fieri solet, per idolum, quod omnino destituit terrenum
corpus, quando anima nihil sapit terrenum. Tunc enim idolum
ita relinquit terrae naturam, sicut ratio terrenorum corporum
relinquit imagines.
Opinor igitur viri omnino abstracti corpus eo ipso in tempore
brevissimo, quo est angelicus animus, per virtutem idoli antea
consuetam neque moveri neque sustineri neque etiam contineri.
Quod si moveatur vel sustineatur vel continueatur, id fieri arbi-
tror per illud animae centrum, quam paulo ante unitatem voca-
vimus animae a Deo tributam, per quam Deo omnium centro et
purae unitati concilietur, per quam non modo elementa corporis
huius, sed etiam mundi conciliet, per quam solam posse Deum
attingi sic aperuit Zoroaster:
Ἐστὶ τι νοητόν, ὅ χρὴ σε νοεῖν νόου ἄνθει
Id est: "Est intelligibile aliquid, quod intelligere te oportet mentis
flore". Florem mentis appellat Zoroaster ipsum animae centrum,
quod Plato nominat mentis caput. Sententiam hanc nostram


pagina successiva »
 
p. 533 [II, 242]