BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Biblia, 2 Tim » Ficino, Marsilio Platonica theologia - p. 537

Ficino, Marsilio

Platonica Theologia de immortalitate animorum



Liber quartusdecimus


Caput I

Quod anima nitatur Deus fieri,
ostendimus signis duodecim secundum duodecim Dei dotes.


In principio disputationis duo iecimus fundamenta signorum
ad immortalitatem animae pertinentium. In uno tractatur quan-
tum anima corporibus dominatur, quod per quatuor signa tran-
segimus. In altero agitur, quod anima Deus fieri nititur, de quo
per duodecim signa tractabimus secundum duodecim Dei dotes.
In quo apparebit mira animi magnitudo, cui non satis fuerit
aemulari Deum iis miris quos diximus modis, nisi etiam fiat
Deus. Hinc ita exclamavit Zoroaster:
ῷ τολμηροτάτης φὺσεως ἄνθρωπε τέχνασμα
Id est: "O homo, naturae audentissimae artificium". Constat apud
omnes theologos, Deum esse primum ipsum verum ac bonum.
Esse cuncta. Esse auctorem universorum. Super omnia. In omni-
bus. Semper. Providere cunctis. Iuste administrare. Fortiter, dum
administrat, in habitu suo perseverare. Temperate suaviterque
trattare. Opulentissime vivere atque iucundissime. Seipsum adeo
beatum intueri, mirari et colere.
Has duodecim Deo dotes omnis apud omnes gentes tribuit
theologia. Quicquid ubique homines agunt ad harum possessio-


pagina successiva »
 
p. 537 [II, 246]