BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Vergilius Maro, Publius - Aeneis » Ficino, Marsilio Platonica theologia - p. 58

Ficino, Marsilio

Platonica Theologia de immortalitate animorum


ipsum esse?) a Deo cuncta profisciscuntur. Si Deus est summa
bonitas, atque haec per sui naturam summopere sese communi-
cat, cunctis sese Deus impartit. Ideoque bonum appetunt omnia,
quoniam cum a bono sint nata, suam originem repetunt, ut unde
effecta sunt inde perficiantur. Res quaelibet semper aliquid
agunt, atque eo tempore magis quo meliores in sua specie sunt;
et illae maxime quae in meliori sunt specie; et quaelibet pro
viribus sibi similia operantur, similia etiam si possunt in specie
et boni gratia operantur. Quapropter a bono per bonum ad bo-
num fit omnis in rebus quibuslibet actio. Igitur summa
bonitas, quia bonitas est, agit, quia summa, agit semper, quia
non est in specie aliqua terminata sed aeque communis est om-
nibus speciebus, agit in omnes.
Praeterea, quoniam Deus non miscetur alicui, nullius proprius
dux, sed communis existit. Si est communis, commune sibi com-
petit munus. Esse ipsum rebus omnibus est commune. Esse igi-
tur ubicumque sit, pendet ex Deo. Quod mystice tetigit Zoroaster:
Είσὶ πάντα πυρὸς ἑνὸς ἑκγεγαῶτα
id est: "Omnia sunt, ex uno igne genita". Insuper inferiora
mundi corpora de non esse migrant in esse, et de esse tran-
seunt in non esse. Superiora de alio esse mutantur in aliud, seu
de alio essendi modo mutantur in alium. Propterea haec omnia
aeque se habent per naturam suam ad esse atque non esse. Si
nihil aliud sit super huiusmodi corpora, vel non accepissent esse
umquam, vel si quando accepissent, iamdudum esse omnia
desivissent. Non accepissent, quoniam si aeque se habent per
naturam suam ad esse atque non esse, seipsa ad esse nequa-
quam determinant. Iam pridem desivissent, quia cum fluant
natura sua, si non ab alio stabiliore detinerentur, iamdudum in
nihilum defluxissent. Praeest ergo mobilibus mundi corporibus
substantia incorporalis et stabilis. Haec si aeque se habet ad
esse atque non esse, ut corpora, rursus indiget alio terminante.
Tandem <ergo> una quaedam substantia sit oportet, quae sit


pagina successiva »
 
p. 58 [I, 92]