BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Biblia, Ps » Ficino, Marsilio Platonica theologia - p. 546

Ficino, Marsilio

Platonica Theologia de immortalitate animorum


Hominis anima, licet imago quaedam sit intellectus divinioris,
veram tamen in se mentis formam habet, quod tribus probatur
signis. Primum est, quod multa vera secundum veram eorum
rationem intelligit. Secundum, quod veram veritatis ipsius intel-
ligit rationem. Tertium, quod si anima nostra solam intellectus
umbram haberet, non intelligeret definiretve umquam formam
et substantiam intellectus, sed accidentia tantum confuse prospi-
ceret. Quoniam igitur anima vim intelligendi possidet non um-
bratilem tantum, sicut bestiae quaedam sagaciores, sed vere
etiam expressam atque formalem, idcirco potest quandoque vi-
tam consequi vere beatam. Neque mirum alicui videri debet me
intellectum alium umbratilem alium formalem ponere, siquidem
Platonici, ut Proculus disputat, omnia rerum genera ita distin-
guunt, atque in primis unitatem et mentem, animam et naturam.
Sed missa haec in praesentia faciamus videamusque qua ratione
Origenes in libris de Principiis superiora confirmat.
Cum consideraret Origenes Deum rerum artificem in singulis
non necessitati solum utilitatique tum propriae tum communi
consulere, sed etiam (neque id quidem minus) pulchritudini re-
rum admirationique spectantium ubique studere, conclusit, que
madmodum humanus artifex artificia construit quam pulcherri-
ma, ut intuentes alliciantur ad ingenium quo ille construxit con-
siderandum atque admirandum, ita Deum artificiosissimum mundi
opificium construxisse. Unde effici vult, ut rationum quibus om-
nia constant inquisitio ab ipsamet ratione Dei artificis omnium
mentibus sit inserta, et inde quotidie moveatur, ita ut non minus
eas nostra mens desideret per naturam, quam oculus colores et
gustus escas. Addit ea nos conditione a Deo eiusmodi desiderium
accepisse, qua aliquando posset expleri, ne frustra a Deo sit insi-
tum. Praeterea, quisquis amori huic studio voluntatis indulserit,
etiam si parum veritatis consequatur in vita, tamen ex hoc affec-
tu praeparari ad. veritatis plenitudmem in futuro comprehen-
dendam. Et quoniam praeparatio talis fit per Deum, per Deum
fore quandoque formationem, siquidem agentes causae non ob


pagina successiva »
 
p. 546 [II, 255]