BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Physica » Ficino, Marsilio Platonica theologia - p. 59

Ficino, Marsilio

Platonica Theologia de immortalitate animorum


necessario per seipsum, <et> haec simplex erit omnino. Quippe
si componeretur ex partibus, non per se esset quidem, sed per
partium conspirationem atque per illum qui diversas inter se
partes conciliavisset. Immo aeque dissolutioni partium subiecta
foret ac fuit subiecta connexioni, ideoque non esset ex necessi-
tate, cum per dissolutionem posset etiam quandoque non esse.
Talis est utique Deus, substantia simplex, necessario per se sub-
sistens. Quam ob causam Orpheus Deum appellavit necessitatem:
...δεινὴ γὰρ ἀνάγκη πάντα κρατύνει
id est: "Fortis necessitas omnibus dominatur".
Si summa essendi necessitas Deus est, et quod est summum in
quolibet genere unum est dumtaxat, nulla res praeter Deum erit
talis essendi necessitas. Nempe si talem quoque esse vis angelum,
ita ut duae sint summae necessitates, Deus et angelus, declarare
cogeris qua in re angelus differt a Deo. Non enim in ipsa essendi
necessitate, nam in hac unum abs te ponuntur esse. Igitur erit
aliquid aliud praeter ipsam necessitatem in angelo, per quod a
Deo differre queat. Quapropter non erit angelus summa necessi-
tas, quando est non necessitas pura et sola, sed mixta. Quicquid
autem est in aliquo genere summum puram debet habere gene-
ris illius naturam, rebus aliis non immixtam, ne minuatur per
mixtionem. Cogeris etiam respondere, unde habeat angelus illam
necessitati additam proprietatem. Utrum a sui ipsius neces-
sitate an aliunde? Si primum detur, eamdem proprietatem
habebit Deus a simili sui ipsius necessitate provenientem. Ergo
per illam a Deo angelus non distinguitur. Si concedatur alterum,
sequitur ut aliunde propria angeli ipsius natura nascatur quam
ab angelo, quia proprietatem per quam distinguitur extrinsecus
adipiscitur. Quod <autem> aliunde pendet, non est necessario per
seipsum. Non est igitur angelus aut aliud quodvis essendi neces-
sitas, sed solus Deus. Si nihil aliud praeter Deum existit necessa-
rio per seipsum, a Deo cuncta accipiunt esse. Hinc Physicorum
quorumdam profana sententia condemnatur, qui materiam, mun-


pagina successiva »
 
p. 59 [I, 93]