BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Ammonius Hermiae - In quinque voces Porphyrii commentarii » Ficino, Marsilio Platonica theologia - p. 549

Ficino, Marsilio

Platonica Theologia de immortalitate animorum


Neque credendum est animum sibi minus unire quae capit
quam corpus. Corpus enim cibos vel diversissimos in suam vertit
substantiam anima concoquente. Ita et animus quae accipit,
immo concipit, in se vertit, et multo magis, siquidem dimen-
siones corporum mutuam in corporibus impediunt unionem;
spiritalia vero sunt unioni admodum aptiora. Itaque rationes
rerum intellectarum magis in substantiam transeunt intellectus,
ut vult Plotinus, quam in substantiam corporis alimenta. Per
haec patet ex mente nostra et forma rei intelligendae unum
aliquid fieri. Quod autem ita subit alicuius formam, ut ex ea et
seipso reddat unum, illud ipsum ferme evadit, cuius subivit for-
mane. Quis nesciat materiam aeris quando ignis formam suscipit,
effici ignem aut igneam? Ideo intellectus pene res illa fit, quam
intelligit. Fit, inquam, actu res illa. Nam et potentia et qua
dammodo habitu res eadem erat etiam priusquam intelligeret,
ut Plotinus existimat. Tunc sane intellectus intelligit circulum,
quando ipse actu quasi fit ratio circuli. Immo hoc ipsum actu
fieri ipsum intelligere est. Erat autem intellectus eadem ipsa
circuli ratio etiam prius, tum secundum potentiam, quoad sub-
stantialem pertinet circuli ipsius ideam, tum secundum habitum
quoad ideae formulam nobis familiarem. Veritas autem singu-
larum rerum in ipsa firma illarum ratione consistit. Atque ita
mens res quaelibet vera fit, quando res ipsas intelligit, se in
earum rationes perpetuas convertendo. Sed de hoc alias. Sufficit
autem nobis in praesentia, quod cum intellectus quaerat res
omnes intelligere et intellgendo formis earum penitus vestiatur,
consequens est ut quaerat res omnes effici, unde nititur deus
fieri, in quo sunt omnia, dum nititur omnia fieri. De intellectu
satis.
Cupit idem et nostra voluntas, quia semper affectat bonis
omnibus perfrui. Fruendo autem rebus, seipsam rebus quibus
fruitur unit. Sed interest inter intellectum et voluntatem. Utra-
que <enim>fiunt <quidem> omnia, intellectus omnia vera, vo-
luntas omnia bona, sed intellectus res in seipsum transferendo


pagina successiva »
 
p. 549 [II, 258]