BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Gellius, Aulus - Noctes Atticae » Ficino, Marsilio Platonica theologia - p. 557

Ficino, Marsilio

Platonica Theologia de immortalitate animorum


litati, neque secundum ullam proclivitatem obnoxia morti. Cum
igitur verae, id est sempiternae vitae cupiditas multo naturalior
sit quam scientiae verae, sequitur ut longe magis naturalis pos-
sibilisque sit sempiternae vitae quam verae scientiae consecutio.
Immo vero cum vita multo magis quam intelligentia et volun-
tas cum sempiterna vita conveniat, si intelligendo atque volendo,
certe longe magis vivendo vitam consequimur sempiternam. Quae
quidem si posterioribus actibus animae, id est intelligentiae vo-
luntatique, se communicat, nimirum vitae iam ipsi, quae prior
actus est, seipsam prius communicavit, alioquin naturae auctor
non tam vehementer nos ad huius rei aviditatem quotidie rape-
ret, sicut neque ad alla quaevis rapit impossibilia. Divine enim
Zoroaster:
οὐ γὰρ ἀπὸ πατρικῆς ἀρχῆς ἀτελὲς τι τροχάξει
Id est: "Nihil a paterno principio progreditur aut volvitur im-
perfectum".

Caput VI

Signum XI, XII, XIII, XIV:
Quod cupimus quatuor Dei virtutes assequi.


Sunt quatuor quaedam aliae Dei dotes ad virtutes quatuor
pertinentes. Vocavimus namque illum providum iustum, fortem
et temperatura. Quis negaverit Deum singula circumspicere?
Debitis naturalibusque ordinibus gubernare? In suo statu per-
manere immobilem dum haec agit, neque defatigari? Tranquil-
lum esse suaviterque singula et moderate trattare?
Hominis animam inspice divinae prudentiae aemulam. Quam
curiose recolit praeterita, non privata solum vel sua, sed publica
omnia et mundana! Quam impense praesentia sciscitatur, aliena


pagina successiva »
 
p. 557 [II, 266]