BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Biblia, Rm » Ficino, Marsilio Platonica theologia - p. 564

Ficino, Marsilio

Platonica Theologia de immortalitate animorum


tonicos, e suo illo statu mutari! Quippe qui tunc non uno et
consueto tantum humoris alicuius fumo, sed omnibus pariter
humorum omnium vaporibus atque ipsa insuper humorum mem-
brorumque insueta mole gravatur. Praeterea, informi illa mate-
ria, quae a formosissima mentis forma diversissima est, tam-
quam flumine Lethaeo submergitur. Quamobrem totum id tempus
quod sublimis animus in infimo agit corpore, mentem nostram
velut aegram perpetua quadam inquietudine hac et illac sursum
deorsumve iactari, necnon dormitare semper et delirare Pytha-
gorici et Platonici arbitrantur, singulasque mortalium motiones,
actiones, passiones nihil esse aliud quam vertigines aegrotantium,
dormientium somnia, insanorum deliramenta, ut non iniuria Eu-
ripides hanc vitam umbrae somnium appellaverit. Proinde cum
fallantur omnes, ii tamen minus falli solent, qui interea quan-
doque, ita ut interdum fit in somno, suspicantur secumque ipsi
dicunt: forsitan non sunt vera, quae nobis nunc apparent, for-
sitan in praesentia somniamus. Quicumque inter somniantes sic
est affectus, talis certe est ad alios qualis apud inferos ab
Homero dicitur esse Tiresias. Solus inquit, iste sapit, caeteri vero
omnes velut umbrae volitant, immo umbrae volitant.

Caput VIII

Decimumsextum signum:
Quod colimus nos ipsos ac Deum.


Superest ut de duodecima illa Dei dote loquamur, per quam
seipsum amat et colit, quam homines duobus sibi modis vendi-
cant. Primo, quod omnes non modo, ut caetera faciunt cuncta,
se diligunt et tuentur, verumetiam colunt seipsos magnopere et
quasi quaedam numina venerantur. Id agunt prudentes, quate-


pagina successiva »
 
p. 564 [II, 273]