BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Tommaso d'Aquino - In primum Sententiarum Petri Lombardi » Ficino, Marsilio Platonica theologia - p. 573

Ficino, Marsilio

Platonica Theologia de immortalitate animorum


Regno: "Quemadmodum bestiae nequeunt a bestia feliciter sine
homine duci, ita neque homines ab homine sine Deo
". Rursus
in Protagora inquit non potuisse homines simul vivere absque
lege, neque legem ad hoc sufficientem accipere a Prometheo, id
est creata quadam providentia potuisse, sed Iovem ipsum om-
nium creatorem ad homines una cum lege misisse Mercurium,
id est prophetam aliquem feti divinae voluntatis interpretem et
legis tam divinae quam humanae latorem.
Quod autem Deus propheta certis saeculis ad officium eius-
modi mittat, sic una cum Avicenna ostendere possumus. Si
Deus humano corpori non solum in rebus omnino necessariis,
sed etiam commodis accuratissime providet, velut in superciliis,
palpebrisque et plantarum concavitate, multo magis animo toti
que hominem generi in rebus praecipuis maximeque ad bonum
nostrum, necessariis providet, praesertim cum bona minora maio-
rum gratia sint. Ideoque si minora bona ab initio statim nobis
adsunt, absque dubio adsunt etiam maiora, quae et adesse pos-
sunt et causae sunt ut minora non desint. Quamobrem Deus
circa legem divinam prophetamque, conditorem eius, ita pros-
picit, ut de cuius bonitate singula membra corporis iure con-
queri nequeunt, multo manus animus ipse horum dominus uni-
versumve genus humanum ulta umquam ratione conqueri possit.
Probat insuper Avicenna animam quidem prophetica lege virtu-
teque imbutam a divina solum providentia mitti. Corpus autem
ad animam prophetae suscipiendam idoneum disponi a Deo, non
tamen proxime, sed per animas caelorum motrices tamquam
per ministros ac etiam per caelos ipsos quasi per instrumenta
Dei, ita ut divina lex, utpote incorporea, quamvis per caelestia
corpora effici nequeat, tamen quodammodo possit indiciis qui-
busdam a caelo acceptis significari, quod etiam ex multis Plotini


pagina successiva »
 
p. 573 [II, 282]