BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Aristoteles - De generatione et corruptione » Ficino, Marsilio Platonica theologia - p. 574

Ficino, Marsilio

Platonica Theologia de immortalitate animorum


disputationibus comprobatur, in quibus ille demonstrat, quae ad
mentem nostram pertinent, a caeli corpore fieri numquam posse,
sed tamen significare, siquidem mentes caelorum motrices nos-
tra haec praevident cogitationesque suas saepe caelestibus quasi
oculis nutibusque suis indicare videntur.

Caput X

Tres obiectiones Lucretianorum et solutiones.


Prima: Non est credendum Lucretianis dicentibus religionem
non a iudicio naturali, sed a complexionis corruptione, consilii
legibus caeli impetu provenire.
Profecto a complexionis corruptione idcirco eam proficisci non
arbitror, quia non est in hominibus complexio deterior quam in
bestiis, praesertim ad veritatis iudicium bonique delectum. Ho-
mines autem soli ac sedulo religionibus occupantur. Sed neque
etiam inter homines qui depravatam habent complexionem ii
sunt proprie qui colant Deum. Omnes enim corruptam non
habent. Omnes tamen quodammodo Deum colunt et coluere sem-
per, neque tamen semper fuit hominum depravata natura, neque
rudes tantum homines adorant, sed eteam ingeniosi et sapientes,
quod ostenderunt Persarum Magi, Aegyptii sacerdotes, prophetae
Hebrei, Orphici, Pythagorici, Platonicique philosophi, ac Prisci
Theologi Christianorum. Hi omnes sine controversia mirabili sa-
pientia pollebant et incomparabili sanctitate. Porphyrius de voto
disputans inquit praestantissimos quosque apud omnes gentes
sapientiae studio votis incubuisse, quales apud Indos Brachma-
nae, apud Persas Magi, similesque apud Graecos Chaldeosque
fuerint. Haec ille. Neque eos simulasse putandum, qui tum per-


pagina successiva »
 
p. 574 [II, 283]