BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Plinius Caecilius Secundus, Gaius - Epistulae » Ficino, Marsilio Platonica theologia - p. 589

Ficino, Marsilio

Platonica Theologia de immortalitate animorum


maximum est, adversus Averroim graeca Aristotelis verba recla-
mant. Ait ipse Plethon Aristotelem sine controversia censuisse
hominum animos esse multos et sempiternos. Subiungit nolle se
Aristotelis verba pervertere, etsi Aristoteles Platonis caeterorum-
que philosophorum verba pervertit. Haec ille. Videtur tamen
Alexander Aphrodiseus Aristotelis sensum de anima pervertisse,
ubi ait Aristotelem mortalem animum censuisse. Themistius
aequius Aristotelem declaravit, dicens ab eo mentem quidem
agentem unicam, capacem vero multiplicem existimari, et utram-
que perpetuam. Quid vero ipse sentiat Alexander in Quaestio-
nibus naturalibus
declarat, ubi inquit: "Medicina etsi scientia
est, tamen in opere suo ars apparet, quemadmodum anima, etsi
est immortalis, tamen in corpus mortale demersa videtur esse
mortalis
". Atque iterum ait noluisse mundi opificem divinos
caelestesque hominum animos corporibus terrenis absque con-
gruo quodam medio colligare. Medium vero eiusmodi spiritum
vehiculumque Platonicorum more cognominat. Proculus vero non
modo Platonicos, sed etiam Aristotelem affirmat immortalem
animam posuisse, et eadem ratione posuisse Themistius asserit,
qua et Plato posuerat, atque postquam in libro de Anima tertio
probavit utrumque intellectum, scilicet agentem atque capacem,
esse perpetuum, addidisse solum hunc, scilicet ex utroque mixtum,
esse talem; passivam vero rationem, id est phantasiam, minime.
Quam ob causam conclusisse nos post obitum humanarum rerum
non reminisci, quoniam harum recordatio per conversionem ad
phantasmata ac propter affectum ad corporea fieri solet. Quod
ergo inquit: non reminiscimur, ideo Themistius vult esse addi-
tum, ut indicaret animos post obitum vivere pluresque animos,


pagina successiva »
 
p. 589 [III, 9]