BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Plato - Symposium » Ficino, Marsilio Platonica theologia - p. 596

Ficino, Marsilio

Platonica Theologia de immortalitate animorum


luta forma cum corporeis coit et corporea cum ipsa vicissim.
Atque, ut par est, quod est absolutum unicum permanet in
seipso; quod est corporale fit multiplex, dum una mens innu-
merabilibus sufficit animabus. Et illud quidem compositum ex
mente et unoquoque nostrum hominem intellectualem appellant,
sed unumquemque nostrum seorsum a mente hominem cogita-
tivum. Et primum quidem hominem affirmant aliquid intelligere,
quia pars eius, id est mens, intelligit, sicut hominem solemus
simum appellare, quia nasus est simus, alterum vero hominem
nihil penitus intelligere.

Caput II

Confutatio Averrois.
Quod mens sit forma corporis, patet primum ex ordine naturae.


Magna fuit olim inter Peripateticos de mente hominis contro-
versia, atque "adhuc sub iudice lis est". Dicaearchus eam esse
formam aiebat tum corporis tum corporalem. Corporis, quia
corpus humanum vivificat. Corporalem, quia e corporis sinu
depromitur. Averrois contra neque formam corpoream esse neque
etiam corporis. Avicenna, theologorum arabum princeps, et
Alganteles mediam viam secuti mentem asseruerunt formam
quidem corporis esse, non corporalem, ut inter formas quae
corporis corporalesque sunt atque formas quae neque corpo-
rales sunt neque corporis, tamquam maxime differentes, mediae
quaedam formae sint partim cum illis, partim cum his quo-


pagina successiva »
 
p. 596 [III, 16]