BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Lucretius Carus, Titus - De rerum natura » Ficino, Marsilio Platonica theologia - p. 598

Ficino, Marsilio

Platonica Theologia de immortalitate animorum


divina mens per caelorum motum agitando materiam dicitur
aliquid, immo omnia generare sive producere, quamvis non
quamlibet formam vel per mutationem producat, vel ex materia
ipsa educat. Quoniam vero primus ipse terminus, unde generatio
haec vel productio universalis sumit exordium, divina ipsa mens
est, ultimus quoque terminus, quo talis generatio clauditur, mens
quaedam debet esse divina. Terminus vero generationis ultimus
in eo est, quod gignitur, eiusque est forma. Quocirca aliquam
esse oportet divinam mentem, quae sit materiae forma. Nam
si generatio ab igne facta finitur in ignis formam, facta ab ho-
mine in hominis figuram, cur non generatio vel productio, quae
a divina mente disponitur, finiatur in mentem? Non finitur gene-
ratio nisi in formam, quae est propria et intima generati per-
fectio.
Si ars per instrumenta tribuit tandem materiae formam for-
mae illi simillimam, quam mens artificis continet; si corporis
humani natura in generatione semen movet primo ad formam
lactis, deinde sanguinis, tertio carnis, denique hominis; si ignis
lignum primo ad tepidum movet, ad calidum deinde, tertio ad
ignitum; quid obstat quominus divina mens moveat mundi
materiam ad formas elementorum primo, mixtorum secundo,
plantarum tertio, quarto brutorum, quinto ad formam sui, id
est mentem, quae sit corporis geniti forma, ut in nobilissimis
natis parentis vultus eluceat? Movet autem materiam ad infe-
riores formas per mutationem ex ipsa materia educendas, ad
mentem vero per divinum actum potius inducendam. Si enim
educeretur, mens esse non posset. Hoc autem ad divinum ordi-
nem pertinet, ut postquam formae superiores animo rationali
neque educuntur neque inducuntur; formae vero inferiores et
inducuntur, et educuntur, ipse animus inducatur, non educatur.
Ac si tanti pretii est forma mixti, ut vim actionemque habeat
elementorum, forma rursus plantarum tam valida, ut agat quic-


pagina successiva »
 
p. 598 [III, 18]