BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Basilius Magnus - Homiliae in Hexaemeron » Ficino, Marsilio Platonica theologia - p. 614

Ficino, Marsilio

Platonica Theologia de immortalitate animorum


tui, quemadmodum anima tota est in qualibet particula corpo-
ris, corpus regit simul atque intelligit. Sed nescio quid fragile
vox habet et passioni subiectum. In fractione aeris nascitur
"levique ietruditur aura".
Sed habeo interim similius aliquid, videlicet imaginem coloris
in aere ad oculos venientem. Spiritalis haec est, currit momento,
attingit procul, tota occurrit ubique, venti non patitur impetum,
pingit aerem, format visum. Simile admodum est id quidem,
sed hoc differt, quod aerem non regit neque gubernat, sicut
anima corpus. Sed ecce gubernat navem aliquam gubernator et
est in navi. Num ita et anima se habet ad corpus? Non, quia
gubernator navem non implet, non adest toti, non per se movet
solum, sed per gubernaculum. At nunc in gubernaculo hoc inveni
animam, quaniam cum per ipsum nauta regat navem, ars guber-
natoria non modo in nauta est, sed et transit in gubernaculum.
Tota in eo fit toto regitque ipsum. Haec ipsa est anima guber-
naculi, sed agitat solum ipsa quidem extrinsecus agitata; anima
vero aliquid tribuit torpori et suapte natura movet.
Tolle, quaeso, oculos in caelum, philosophe. Caelestem quaeris
animam in terra vel mari. Suspice solis lumen. Unum hoc et
individuum est, ut ita dixerim, in qualibet aeris parte totum.
Aerem illuminat calefacitque; ipsum vero nihil sumit ab aere
neque vim alicubi patitur neque ullis sordibus maculatur. Flui-
tat aer ventis, manet lumen, ut vult Plotinus. A sole est, mo-
mento transit in aerem. A sole iterum non separatur, reflectitur
et in solem. Sine ipso aer mortuus est, cum sit frigidus et obscu-
rus, forma qualibet destitutus. Duas habet lumen qualitates, ful-
gorem atque calorem. Fulgorem quidem exercet in aere, non
tamen tribuit aeri; calorem tribuit. Unde, occidente sole, non
exstinguitur, ut Plotinus putat, sed una cum sole subito totum


pagina successiva »
 
p. 614 [III, 34]