BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Physica » Ficino, Marsilio Platonica theologia - p. 67

Ficino, Marsilio

Platonica Theologia de immortalitate animorum


atque proximas, ideoque illas clare dinoscit. Quamquam non
opus est ut extra se Deus in causis sequentibus ultimos intuea-
tur effectus, cum ipse sit prima ipsius esse origo; et causa
essendi sequentibus omnibus. Idcirco dum se inspicit, totum
esse rerum quarumlibet inspicit. Totum, inquam, esse plane
atque distincte. Nam si seipsum perfecte cognoscit, totam suam
potentiam comprehendit. Potentia <autem> sua per singula dila-
tatur. Cognoscit itaque singula. Item, dum videt essentiam suam
et bonitatem rebus communicandam, videt quot modis sua illa
bonitas possit rebus communicari. Res autem tam variae in
natura fiunt, quam variis modis divina essentia bonitasque com-
municatur. Igitur per distinctam bonitatis suae cognitionem dis-
tinctas rerum singularum videt proprietates. Nullum enim deesse
debet summae intelligentiae genus intelligendi. Quapropter non
solum intelligentiam Deus habet generum specierumque, ut ali-
qui voluerunt, sed rerum etiam singularum. Cuiusque enim rei
cognitio appetibilis est tamquam bonum aliquod; bonum vero
nullum deest Deo.
Adde quod virtus superior debet nosse quicquid inferior <no-
vit>, et aliquid ultra; quod in animis nostris apparet. Quae enim
singuli quinque sensus accipiunt singulatim, phantasia summa-
tim discernit, et aliquid excellentius; quod phantasia videt in
pluribus imaginibus, intellectus in una videt et clarius; videt
singula quae et phantasia, videt insuper rerum rationes univer-
sales quas illa nescit. Ita Deus unica virtute cognoscit quicquid
nos tribus, id est sensibus, phantasia et intellectu cognoscimus.
Ergo et universalia intuetur et singula. Intuetur, inquam, omnes
essendi modos, qui originem videt essendi et totam comprehen-
dit ipsius esse naturam. <Quod> si ita est, inspicit utique singula,
quae per varios essendi modos invicem distinguuntur. Hinc Or-
pheus:
καὶ Διὸς ὄμμα τέλειον, ἐπεί γ' ὅσα γίγνεται ἡμίν
Μοῖρά τε καὶ Διὸς οἶδε νόος διὰ παντὸς ἅπαντα.


pagina successiva »
 
p. 67 [I, 101]