BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Orationes » Ficino, Marsilio Platonica theologia - p. 68

Ficino, Marsilio

Platonica Theologia de immortalitate animorum


id est: "Iovis perfectus oculus, quoniam quaecumque apud
nos fiunt, fatum Iovisque mens per universum inspicit omnia".
Nemo igitur Epicuro et Averroi fidem adhibeat dicentibus re-
rum vilissimarum notitiam maiestate divina indignam esse. Deus
enim res non in seipsis, sed in seipso, non per earum imagines,
sed per suam essentiam intuetur. Non distrahitur circa plurima;
sed cuncta conspicit tamquam unum. Non laborat umquam, quia
non quaerit, sed possidet. Non divertitur a gravioribus, ut consi-
deret leviora, quoniam eodem intuitu haec videt et illa instar
oculi, qui uno intuitu stellas in caelo plurimas contuetur. An
ignoras, Averrois impie, bonum ipsum ordinis universi esse
cuiuslibet partis qualitate praestantius? Quippe cum et Aristo-
teles tuus in libro Divinorum XI affirmet partes singulas referri
ad bonum ordinis qui in toto est tamquam ad finem. Si igitur
Deus aliam ullam cognoscit rem nobilem, quod tu non negas,
maxime ordinem universi cognoscet. Ordo huiusmodi non aliter
intelligi potest quam si pretiosiora quaelibet et viliora inter
se discernantur, in quorum intervallis proportionibusque totius
ordo consistit. Memento autem haec ipsa quae vulgo vilissima
nuncupantur singula exactissima quadam arte constructa fuisse,
quemadmodum et illa quae habentur pretiosissima. Rursus, quae
dum sola considerantur, minus formosa videri solent, in ordine
tamen hoc toto et in ipso totius ordinatore tam sibi quam caeteris
aptissime consonare. Totum hoc ita in Appolinis hymno cecinit
Orpheus:
...ἔχεις δέ τε πείρατα κόσμου
παντός σοὶ δ'ἀρχή τε τελευτή τ' ἐστὶ μέλουσα,
παντοθαλής, σὺ δὲ πάντα πόλον κιθάρῃ πολυκρέκτῳ
ἁρμόζεις...


pagina successiva »
 
p. 68 [I, 102]