BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Boccaccio, Giovanni - Decameron » Ficino, Marsilio Platonica theologia - p. 648

Ficino, Marsilio

Platonica Theologia de immortalitate animorum


materia iam extensa perficere. Deus autem quia omnem tum
localem tum temporalem divisionem exsuperat, modo agit pror-
sus indivisibili individuamque potest formarmam ipsi materiae in
eo ipso gradu quo ipsa antecedit quantitatem, tribuere, quam
sicut et caeteras formas determinata quantitas comitetur, non
in anima, sed in materia iacens.
Sit unica in homine communis forma totius atque praecipua
id est rationalis anima. Sint quoque, ut placet multis, multae par-
tium specie distinctarum formae particulares, obedientes ani-
mae: formae carnis et ossis et nervi et reliquorum ex quibus
compositum quoddam fiat, quod figurae corporea divisionique
et passionis sit subiectum. Adsit anima corpori figurato, non
figuretur. Animam vero ipsam non esse talis figurae subiectum
inde patet, quod talis figura corporis et antecedit animam et
succedit. Cum interrogatur de ipso totius esse, nonnulli respon-
dent per ipsum substantiale animae ipsius esse fieri esse substan-
tiale totius, quod partium coniunctione resultat. Esse enim ani-
mae dicunt, quo esse totius existit, quo et ipsa existit in seme-
tipsa. Atque haec anima in pede quiescente non sistitur, sed
sistit; in manu mota movet et forsitan non movetur. Sicut enim
in corpore locali non subit locum, sed super locum adest et
inest loco, ita in moto corpore alienum non subit motum, sed
quodammodo immobiliter est in motu. Ac si currit, cum mem-
bris currentibus currit transferens, non translata. Ergo quando
eodem tempore movetur manus, pes quiescit, non cogitur anima,
quae tota est in utrisque, tota moveri simul atque quiescere.
Sed moveatur, si placet, anima in manu, respondet Scotus, quid
cogit eam interim in pede quiescere? Nonne potest in pede
<immoto> manente ipsa moveri? Quamquam sicut non est
impossibile eumdem hominem simul totum motibus moveri con-
trariis, dum navi defertur versus orientem solem, at interim
versus occidentem vel pellitur ab alio vel ipse currit in navi, ita


pagina successiva »
 
p. 648 [III, 68]