BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line

Ficino, Marsilio

Platonica Theologia de immortalitate animorum


fine ullo novus superest modus quo aliquid aliud ultra exemplar
ipsum valeat imitari. Deus igitur per innumerabiles infiniti exem-
plaris gradus innumerabiles intuetur imagines. Esse in Deo atque
intelligere idem est omnino, ideoque sicut esse eius infinitum est,
ita intelligere infinitum. Cum intellectus humanus vim habeat
ad ea cognoscenda quae sunt potentia infinita, potest in infi-
nitum species numerorum multiplicare, et in aliis multis absque
fine pro arbitrio progredi. Quod si intellectus divinus res actu
infinitas non intelligit, sed certum dumtaxat numerum intuetur,
quaero numquid ulterius intelligere queat an nequeat? Si potest,
Deus non intelligit illa actu omnia ad quae intelligenda vim pos-
sidet. Si non potest, intellectus humanus plura cognoscere valet
quam divinus. Utrumque absurdum est. Res igitur actu infinitas
intelligit. Quapropter divina mens, cum sit infinita, merito nomi-
natur ab Orphicis ἄπειρον ὄμμα id est: "oculus infinitus".
Ex his eorum philosophorum impius error arguitur, qui finita
dumtaxat videre Deum existimarunt, quia quaecumque videntur
ab eo comprenhendantur, et quae comprehenduntur necessario fi-
niantur. His in praesentia respondemus idem esse Deum et quae
in ipso Deo videntur ab ipso. Quisquis ergo dicit haec a Deo
comprehendi nihil dicit aliud quam haec comprehendi a seme-
tipsis. Absurdum quidem esset rem infinitam ab alio compre-
hendi. Comprehendi autem a seipsa non est absurdum. Hoc
vero nihil est aliud, quam ipsam per se porrigi, et sibimet peni-
tus adaequari. Non ergo finit se infinitus Deus, cum se modo
infinito inspicit infinitum, immo suam confirmat infinitatem.
Neque absurdum est Deum innumerabilia cernere. Non enim cer-
nit ea gradatim enumerando, sed intuendo summatim. Et sicut
plura videt tamquam unum, dum illa per unam speciem actu
unico speculatur, sic infinitam multitudinem videt tanquam
finitam, id est tanquam rem quamdam essentia omnino simpli-
cem, sed quodammodo ratione multiplicem, quia formam suam
revera unam, vigore et respectu quodam considerat omnifor-


pagina successiva »
 
p. 70 [I, 104]