BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Sophista » Ficino, Marsilio Platonica theologia - p. 686

Ficino, Marsilio

Platonica Theologia de immortalitate animorum


Dei penitus absoluta sit, non tantum ab omni materia materiae-
que proprietate, sed etiam ab omni certa conditione respectu-
que ad hanc rem creatam aut illam, atque sit infinita, idcirco
indifferenter, ut ita dixerim, se habet ad omnia. Igitur aut nihil
praeter se cognoscit aut omnia. Nihil autem cognoscere dictu
nefas est, cum et cognoscentium et cognitorum et cognitionis sit
ratio summa.
Neque obiiciat nobis Averrois vilescere Deum, si inferiora con-
sideret. Sane quia cognoscit se esse omnium quae infra se
sunt principium, ideo novit quid sit inferius esse, igitur qua ra-
tione deficiant comprehendit. At vero dum rationem ipsam de-
fectus ipsius agnoscit, defectum ipse non patitur. Quod si Deus
in ipso imperfectionis fundamento considerando, quod ab ipso
alienissimum est, ipse non fit imperfectior, certe multo minus
in aliis vel imperfectissimis cogitandis imperfectus evadet. Quid
plura? Cognitio sui aliorumque tamquam bona optabilis est. Est
enim quaedam suiipsius aliorumque possessio. Potest autem
aliquis cognoscendi modus minus quam alius optabilis esse, si-
quidem modus, quo sensus cognoscit externus, est imperfectus;
minus autem imperfectus ille, quo sensus internus; minus quo-
que, quo ratio; minime tandem, quo mens angelica. Itaque cogni-
tionis ille modus, quo Deus discernit singula, cum sit gradibus
infinitis angelico modo perfectior, imperfectionem certe nullam,
immo perfectionem omnem penitus comprehendit. Talis certe
est cognitionis divinati modus, qui per ipsam perfectionem fit
infinitam. Denique sicut nobis finitis praestat finita quaedam
scire quam ignorare, sic infinito Deo convenit potius infinita
quam vel nulla vel finita videre. Cognoscit vero distincte ubique
singula, si modo qui causam causarum perfecte tenet, et cunctas
et singulas causas perfectissime possidet. Atque distincta per-
spectio tamquam perfectior admodum quam confusa, magis admo-


pagina successiva »
 
p. 686 [III, 106]