BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Biblia, Mt » Ficino, Marsilio Platonica theologia - p. 689

Ficino, Marsilio

Platonica Theologia de immortalitate animorum


Eodem quoque ordine intellectus ipsum considerantes in ordines
novem distribuuntur. Atque hoc pacto angelos soli deditos con-
templationi Platonici dividunt. Eos autem qui mundum quoque
gubernant, quidam duodenario septenarioque partiuntur in pri-
mis secundum duodecim Zodiaci signa septemque planetas.
Deinde his alios quosdam angelorum exercitus addunt pro stella-
rum numero in quavis sphaera mundi certis officiis incumben-
tes, totidem quoque daemonum haeroumque turbas angelis obse-
quentes, ac denique totidem particularium ordines animarum
sese numinibus supernis acommodantes.
Sed mittamus nunc daemonicos heroicosque exercitus; satis
est intellexisse Platonicos mentes supra nos innumeras posuisse,
in quibus nominandis non solum angelorum, sed etiam Archan-
gelorum et Principatuum nomina a nostris Iamblichus accipit,
lumenque divinum per omnes quasi per vitra putat ad nos usque
descendere. Quamobrem per innumerabiles pene spirituum me-
diorum gradus radius ille divinus formator mentium ad infimas
usque devenit mentes, quales sunt hominum animae. Quatuor
vero hic consideranda videntur. Primo quidem radius ille divi-
nus, deinde species rerum in ipso, quas et rationes creandarum
rerum ideasque vocamus, tertio mentes, quarto mentium vires.
Radius, prout in simplicissima Dei unitate consistit, unus est
prorsus et simplicissimus, atque unicam ideam divino offert
oculo, unam scilicet Dei essentiam, sed illam quidem per multos
essendi modos creandis rebus communicabilem. Qui modi apud
Platonem illae ipsae ideae sunt rerum, quae per tales modos
sunt producendae. Una igitur essentia Dei una est idea idearum
omnium vicem gerens, perque hanc unicam Deus cuncta cir-
cumspicit. Radius ille dum manat ex Deo, quo longius a divina
unitate procedit, eo magis fit multiplex, et qui unicam Dei oculo
ideam in primis obtulerat, multas iam ac plures deinceps et plu-
rimas oculis offert angelicis, quemadmodum linea a centro pro-
ducta, quae in eo individua erat, quo discedit longius, eo in plu-


pagina successiva »
 
p. 689 [III, 109]