BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Aristoteles - De iuventute et senectute » Ficino, Marsilio Platonica theologia - p. 699

Ficino, Marsilio

Platonica Theologia de immortalitate animorum


immortalem existere; praesertim cum formas ab aeternitate ad
tempus partesque temporis usque prolapsas aeternitati restituat.

Caput IV

Quarta ratio.
Ut anima fiat beatior.


Confert praeterea descensus animae in corpus ad animae ipsius
beatitudinem. Si quis enim hebetior ingenio sit ac semper cor-
pore validus, quanti facienda sit bona valetudo corporis ignorabit.
Aegrotet oportet quandoque, ut ea comparatione saltem pretium
sanitatis agnoscat et recuperata iterum sanitate suavius perfrua-
tur. Anima hominis mentibus omnibus obtusior comparatione
indiget ad plenissimum rerum maximarum iudicium. Ergo mun-
danis agitata procellis, quam quietus dulcisque sit in Deo portus,
et hic rectius vaticinabitur et illic discernet acutius, intentius
adhaerebit, fruetur et dulcius. Quam quidem rationem Plotinus
non mediocriter probare videtur, maxime vero Porphyrius, qui
animam inquit saepius mala haec expertam tandem omnino
haerere parenti, numquam ad haec ulterius redituram. Forsitan et
ipse Deus instituit divina gaudia superioribus quidem mentium
gradibus natura obtingere; ordini vero inferiori laboribus compa-
rari, ut essent et qui nascendo beati fierent, et qui se vivendo
beatos efficerent, ne aut sublimes spiritus pluris quam sint aesti-
mentur, cum aliunde beatitudinem nanciscantur, aut inferiores
spiritus contemnantur, cum ipsimet sibi sint beatitudinis aucto-
res. Quid si angeli, utpote qui sunt remotiores a tempore, statim
ut orti sunt, per subitam quamdam in Deum conversionem mo-


pagina successiva »
 
p. 699 [III, 119]