BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Biblia, Dt » Ficino, Marsilio Platonica theologia - p. 701

Ficino, Marsilio

Platonica Theologia de immortalitate animorum


Quoniam vero omnino mobiles temporalesque sunt earum actus
atque effectus, par est ut ad aliquod tempus agant, ut ad tem-
pus operetur quod agit temporaliter temporalia, idcirco datar
eiusmodi corpus ad tempus. Sed quoniam operatio mentis atque
eius pedissequae rationis continua esse potest ad obiecta perpetua,
merito in perpetuum operantur tribus aliis viribus quandoque
vacantibus.
At quam ob causam adeo brevis hic est animae habitatio?
Respondet Plotinus, ut citius deposita sarcina proficiscatur ad
meliora. Brevis aetas sufficit ad munera haec explenda, quorum
huc gratia venit. Quo autem modo conveniens est animo sempi-
terno, ut modo descendat in terras, modo ascendat, et quasi
ludens modo in corpore sit, modo sit extra corpus? Forsitan ut
Plotinus existimat, non opus est ut ad haec officia moveatur loco
ac tempore animus, per descensum atque ascensum. Ut enim
super locum tempusque quae sunt corporis passiones, natus ex
Deo est, ita extra loti temporisque limites permanet, non aliter
ex Deo pendens quam ex sole lumen totum ubique per aerem.
Hoc Plotinum arbitror ab Aegyptiis didicisse, qui animam opi-
nantur immensae praesentiae Dei secundum essentiam suam par-
ticipem esse, quandoquidem secundum virtutem operationemque
fit particeps immensae intelligentiae voluntatisque divinae per
interminabilem interminabilis veritatis intuitum et bonitatis
affectum. Quare secundum eos non esset dicendum ut modo
hic sedeat, modo transeat illuc, sed potius ut nunc det vitam
terrae, postea non det, sicut lumen non mutatum loco nuc ocu-
lum apertum illuminat, post clausum minime. Sed hoc ipsi
viderint.
Quorsum hic ludus in tribuenda corpori vita et auferenda,
satis, ut arbitror, diximus. Dat enim vitam, ut illa expleat munera,
quae narravimus. Aufert, ne diutius a melioribus vacet muneri-
bus propter viliorum operum ministeria. Atque ut stellae ad
explendum officium sibi a Deo iniunctum oriuntur oculis nostris


pagina successiva »
 
p. 701 [III, 121]