BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Hesiodus - Opera et dies » Ficino, Marsilio Platonica theologia - p. 74

Ficino, Marsilio

Platonica Theologia de immortalitate animorum


agit intellectualem, sicut particularis causa ad universalem, et
minister ad architectum. Mundi itaque architectus per naturam
intellectualem, quantum intellectualis est, operatur.
Quinta ratio. Illa prae caeteris operatio Deo congruit per
quam Deus neque ex suo statu neque ex sua simplicitate labatur.
Talis in primis est operatio mentis. Operatio <enim> naturalis
ab agente quidem incipit, sed desinit in id quod patitur, sicut
calefactio ab igne in lignum. Intellectualis autem utrumque ter-
minum retinet in agente. Per hanc enim Deus dum se speculando
versatur secum, undique versat externa atque, ut Parmenides
pythagoreus inquit, rerum orbem mobilem rotat dum se servat
immobilem. Oportet praeterea Deum esse penitus uniformem,
quia super omnium formas existit; immo et omniformem, quia
formator est omnium. Quod uniformis simul et omniformis esse
queat, sola intellectualis natura facit. Per hanc <enim> forma
Dei seipsam intuendo se concipit tanquam propriam formarum
omnium rationem. Videt enim in se quicquid est cuique pro-
prium, dum cernit quo gradu divinam formam quodlibet imi-
tari queat, quove deficere, ut ecce dum intelligit formam suam
per modum vitae, non autem cognitionis, ut ita loquar, imita-
bilem, concipit formam ideamque plantarum, dum vero imita-
bilem per modum cognitionis quidem, sed non intelligentiae, pro-
priam animalis ideam, atque caeteras eodem pacto. <Et> Pro-
fecto in omnibus quae non casu, sed vel natura vel proposito
fiunt, necesse est effectionis finem esse effecti operis formam.
Causa vero agens actionem ad formam non ob aliud quicquam
dirigit quam per formam in ipsa manentem. Neque ad certas
dirigit formas aliter quam vel per certas formas, vel per certas
formarum rationes in seipsa conceptas. Cum igitur mirabilis
ordo mundi casu ordinis experte constare non possit, necesse
est in opificis ipsius intelligentia formam esse, ad cuius simi-
litudinem sit effectus. Et quoniam Dei proposito universi ordo


pagina successiva »
 
p. 74 [I, 108]