BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Aristoteles - De anima » Ficino, Marsilio Platonica theologia - p. 704

Ficino, Marsilio

Platonica Theologia de immortalitate animorum


quotidie commonere, nos autem haec nonnumquam unde ve-
niant ignorare? Saepe enim invisibilium motiones invisibiles sunt.
Avenzoar Albumaron, medicus arabus, scribit se a medico nuper
defunto per somnum accepisse optimum oculo suo aegrotanti
remedium. Multa generis eiusdem quotidie nobis eveniunt. Plato
in libro Legum nono tradit eorum qui occisi sunt animas saepe
interfectores hostiliter insequi. Unde forte contingit, ut occisi
hominis vulnus etiam iacente cadavere in eum qui vulneraverat,
si modo ille cominus instet vulnus ipsum inspiciens, sanguinem
rursus eiiciat. Quod quidem evenire nonnunquam Lucretius affir-
mavit et iudices observarunt. Confirmat Platonis sententiam
Posidonius Stoicus ex eo quod duo quidam Arcades familiares
cum Megaram venissent, alter ad cauponem divertit, alter ad
hospitem. Qui ut coenati quieverunt, nocte visus est in somnis
ei, qui erat in hospitio, ille alter orare ut subveniret, quod sibi
a caupone interitus pararetur. Hic primo perterritus somno sur-
rexit, deinde cum se collegisset idque visum pro nihilo habendum
esse duxisset, recubuit. Tum ei dormienti ille idem visus est
rogare, ut quoniam sibi vivo non subvenisset, mortem suam
saltem ne inultam esse pateretur, se interfectum a caupone in
plaustrum esse coniectum, et supra stercus iniectum, petere ut ma-
ne ad portam adesset, priusquam plaustrum ex oppido exiret. Hoc
ergo insomnio is commotus, mane bubulco praesto ad portam
affuit. Quaesivit ex eo quid esset in plaustro. Ille perterritus
fugit, mortuus erutus est. Caupo re patefacta poenas dedit.
Beneficii quoque memores esse animas defunctorum ex hoc
coniiciunt Stoicorum nonnulli, quod Simonides cum ignotum
quemdam proiectum mortuum vidisset eumque humavisset habe-
retque in animo navem conscendere, moneri visus est, ne id
faceret, ab eo quem sepultura affecerat, si navigasset, eum nau-
fragio periturum. Rediit Simonides, caeteri naufragium fecerunt.
Haec omnia docent aliquid in nos agere animas defunctorum.


pagina successiva »
 
p. 704 [III, 124]