BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Biblia, Gn » Ficino, Marsilio Platonica theologia - p. 710

Ficino, Marsilio

Platonica Theologia de immortalitate animorum


originem agnoscendo convertantur ipsae sequentiaque conver-
tant. Igitur anima, tamquam divina, tria haec pro viribus explet
atque ad hanc inferiorum gubernationem non tam amatorio
affectu allicitur propter affinitatem quam ingenito quodam pro-
videntiae studio propter naturae praestantiam. Nam praestan-
tissima quaeque intimae perfectionis exuberantia sede latissime
propagant atque, ut Plotinus ait, ipsum bonum effuso splendore
procreat intellectum. Intellectus quoque, dum explicatur, animam
exprimit rationalem. Anima ipsa se propagans vitam efficit for-
mamque corpoream. Hinc Dionysius Areopagita: "Certe divina
unitas cunctis unita invicem unit cuncta, dum ea quae inter se
sunt aequalia, propter qualitatis similitudinem in unum congre-
gat mutua quadam consensione; inferiora vero propter indigen-
tiam ad superiora convertit fruendi cupiditate, superiora propter
abundantiam ad inferiora deflectit studio providendi, quo divinam
providentiam imitentur
". Animas autem rationales divinam pro-
videntiam modi quatuor imitari Platonici disputant.
In primo quidem gradu animam mundi collocant, in qua uni-
versalis circa mundum sub Deo sit providentia, per quam omni-
bus omnia largiatur. In secundo vero duodecim sphaerarum ani-
mas, in quibus universalis particularis providentia sit, per quam
videlicet mundanis omnibus nonnulla distribuant. In tertio ani-
mas tum stellarum tum numinum quorumlibet in quavis sphaera
mundi regnantium, apud quas esse censent providentiam parti-
cularem universalem, qua scilicet nonnullis mundi membris, quae
ipsis congruunt, singula tribuant. In quarto denique particulares
animas, illas videlicet quae ab intelligibili ad sensibile vicissim-
que recurrunt, quarum esse providentiam particularem adeo
putant ut aliqua iam tantum aliquibus impartiant, praeterea
multis vitarum cursibus impleant, quae et superiores paucioribus


pagina successiva »
 
p. 710 [III, 130]