BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Disticha Catonis » Ficino, Marsilio Platonica theologia - p. 714

Ficino, Marsilio

Platonica Theologia de immortalitate animorum


Scribit Hippocrates mutationes, quae et repentinae sunt et
maxime ad oppositum, maximos diuturnosque morbos inferre.
Plato vero in libro de Repubblica septimo animam in corpus laben-
tem repente a summa luce in extremas tenebras ruere arbitra-
tur, ut non mirum sit eam diutissime caecutire atque turbari.
Auget turbationem eius, ut disputat Proculus in Timaeo, quod
ab unitate in multitudinem dissonantem, a statu in mutationem
omnis ferme quietis expertem delabitur, unde distrahitur semper
et quasi affecta vertigine titubat et vacillat. Neque eam permittit
facile a tot fluctibus tantisque procellis emergere sua illa vitalis
umbra naturaliter torpori tradita, erga quam ceu prolem amore
vehementur afficitur, atque illa quotidie patiente, ipsa quoque
suo modo compatitur. Forte vero quamdiu anima seipsam nequa-
quam animadvertit, nihil aliud se putat esse quam umbram
palam in flamine corporis apparentem, quemadmodum Plato in
septimo de Repubblica docet. Neque aliter turbata hac umbra
ipsa quoque se turbat, quam si pueri rudes, cum videant umbras
suas in aqua contundi, graviter lamententur. Talem vero in ani-
mabus ordinem Platonici ponunt, alias videlicet in generationem,
id est generabile corpus, numquam descendere, quales sint ani-
mae vel divinae vel proximae, alias descendere quidem in gene-
rationem et a meliori vita in minus bonam, ita tamen ut inde
nequaquam inficiantur malumve aliquod subeant, quales inter
deamones heroesque connumerant, alias descendere iam simul
atque quodammodo vitiari, sed purgari posse iterum seque rur-
sus ad meliora transferre. Addunt in summis animabus neque
secundum essentiam neque secundum actionem vitium reperiri,
sed in infimis animarum umbris secundum utrumque. In nostris
autem vitiari quidem actionem posse, essentiam vero nequa-
quam.
Plerique putant humanae vitae difficultatem hinc insuper au-
geri, quod motus et habitus animae, quatenus intellectualis ratio-


pagina successiva »
 
p. 714 [III, 134]