BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Aristoteles - De generatione et corruptione » Ficino, Marsilio Platonica theologia - p. 718

Ficino, Marsilio

Platonica Theologia de immortalitate animorum


provocat. Mitto quod Plato in Legibus probat Plotinusque com-
probat animam, cum antecedat corpus eique dominetur, non
tam a corpore corporeum affectum habere, quam per affectum
eiusmodi suum sese in corpus immergere. Quae quidem senten-
tia Zoroastri et quodammodo Moysi convenit dicentibus mala
corporis a culpis animae proficisci. Sed utcumque sit, anima
quidem corpus amat, onerosi autem et fragilis natura corporis
postulat, ut vitalis animae virtus summo nixu sustentet ipsum
et moveat, atque ut sensus et phantasia, quae prodesse torpori
possunt quaeve obesse, assidue circumspiciant ac pro corpore
quasi animae filio cupiant, timeant, laetentur et doleant.
A prima origine tres eiusmodi vires huiusmodi opus aggrediun-
tur, tanta quidem intentione propter recentis corporis fabricam,
ut nulla pene sit animae attentio ad rationem, priusquam adulto
corpore et purgatis sensibus remittatur operis huius intentio.
Verum cum primum ratio exspergiscitur, summa cum difficultate
imperium phantasiae diuturno usu in anima confirmatum debi-
litat, quippe cum arduum sit vel naturae vel habitui repugnare.
Hic autem tam contra confirmatum ultra naturam habitum, quam
contra naturalem affectum est pugnandum. Id tamen diligentiori
disciplina tandem assequitur. Sed interim ipsa etiam ratio prop-
ter naturalem cognationem providentiamque tres illas inferiores
diligit vires quasi germanas aut filias. Ideo saepe illis obsequitur.
Illae corporis naturaliter agunt curam. Igitur et ratio per illas
amore declinat ad corpus. Ex diuturna declinatione habitum sibi
ipsi contrahit proclivius inclinandi. Habitum huiusmodi vitium,
imano etiam quemdam, ut ita dixerim, interitum appellamus,
quoniam sicut in multis fieri solet animalium speciebus, postquam
vis inferior in corpore fabricando naturalibus se circum filis
involverit, saepe vis superior coeptum opus solidiori paulatim


pagina successiva »
 
p. 718 [III, 138]