BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Aristoteles - De generatione et corruptione » Ficino, Marsilio Platonica theologia - p. 740

Ficino, Marsilio

Platonica Theologia de immortalitate animorum


nas nostris superiores infinitam quidem aliunde habere vitam,
sed currentem; currentem tamen certo quodam ordine a specie-
bus in species discurrendo, defectus omnis et oblivionis exper-
tem. Animas denique nostras vitam habere similiter infinitam,
sed non modo currentem, verumetiam inordinate, atque a meliore
habitu in peiorem, vicissimque tum reminiscendo, tum oblivis-
cendo mutabilem. Animas vero infra nostras nullo modo esse
vitae infinitae participes. Ubi sectatores Proculi suum illud con-
firmant, scilicet caelestes animas etiam intelligendo discurrere,
quia inter deos, qui intelligibilia et semper et manendo susci-
piunt, atque particulares animas, quae illa et aliquando susci-
piunt et currendo, congrue medium obtineant caelestes sublimes-
que animae, quae semper intuentur quidem, sed de speciebus
in species transeundo. Nos autem alibi sententiam hac in re
Plotini narravimus.
Proinde sic esse volunt infinitum unum tam virtute quam
perseverantia; deinde infinita multa perseverantia potiusquam
virtute (perseverantia inquam, vel sua omnia simul possidente
vel de aliis ad alia succedente, sive id maiori sive minori ordine
fiat); denique multa, quae neque virtute sua neque perseverantia
aliunde accepta sint infinita. Talem in spiritibus ponunt ordinem.
In mundo vero sensibili polus, utcumque potest, primum ordinis
illius gradum refert; axis vero secundum; sphaera caelestis
tertium; elementalis sphaera quartum; quintum denique, quae
ex elementis quatuor componuntur. Sed digressione hac omissa
ad nostras animas redeamus.
Semper quidem erit hominis anima, quoniam inhiat sempi-
ternis. Semper et fuit, ut aiunt, quoniam haberet quandoque
finem, nisi initio careat. Pythagorae anima ante ortum Pythago-
rae fuit quandoque a terreno corpore libera, post inclusa est
nascente Pythagora. Duae hic vitae sunt, una libera, altera cor-
poralis. Vita illa quae fuit libera, finem accepit in vitae corpo-


pagina successiva »
 
p. 740 [III, 160]