BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Symbolum Apostolorum » Ficino, Marsilio Platonica theologia - p. 742

Ficino, Marsilio

Platonica Theologia de immortalitate animorum


sequentes Deum. Primis assignant Pythagorei sapientiam, secun-
dis opinionem rectam, tertiis opinionem ancipitem. Unde colli-
gitur, quod saepe iam diximus, animam nostram esse quodam-
modo omnia, ideoque omnium viventium progressus in suis
visceribus continere. Non tamen omnes explicat sigillatim. Plura
enim operantur animae primae quam secundae; hae quoque
plura quam tertiae. Quamobrem licet non ad omnes, ad multos
tamen vitarum progressus anima hominis instituta videtur. Neque
violentia quadam illata extrinsecus neque discursu consilii de
vita transfertur in vitam, sed tali quodam naturali instinctu,
quali in hac vita suo quaeque tempore prodeunt, dentes, pili,
semen et reliqua.
Sicut enim in ipsa universi natura, sic in particularium anima-
rum naturis aeterna quadam lege ordinata sunt singula pro-
deuntque ita in actum, ut et sibi et universae naturae est
consentaneum. Certe una quaedam ex cunctis mundani animalis
membris fit harmonia, per quam singula singulis et universo
undique consonant. Ergo sicut ipsa mundi anima certis tempo-
ribus certa producit, sic et particulares animae seminibus insitis
tempore certo ad certas vivendi species naturaliter inclinantur
atque disponuntur. Ac dum paulatim praeteritae vitae affectus
actusque remittitur, vicissim vitae sequentis intenditur, confe-
rente singulis passim universi natura.
Meminisse vero oportet, quod quemadmodum docet liber de
Republica decimus, animae fato descendunt, id est quod gene-
rationem appetant et tali quodam appetant tempore, ex natu-
rali instinctu provenit ordini universi coniuncto, sed arbitrio
talem vitam eligunt aut talem. Quamvis enim vitam corpoream
prius naturaliter concupiverint quam cogitaverint, tamen talem
aut talem vitae speciem prius cogitant quam adsciscant. Pluri-
mum vero, inquit, eligere secundum prioris vitae consuetudinem
et affectus, qui habitus affectusque ex liberis quondam actibus


pagina successiva »
 
p. 742 [III, 162]