BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Plautus, Titus Maccius - Bacchides » Ficino, Marsilio Platonica theologia - p. 749

Ficino, Marsilio

Platonica Theologia de immortalitate animorum


sium, cum esset admodum senex, inquit nihil se de rebus divinis
umquam composuisse neque esse Platonis opus de iis ullum
neque umquam fore, quasi non suam mentem aperuerit, sed nar-
raverit alienam. In epistola quoque ad Syracusanos, quam pos-
tea scripsit senior, eadem repetivit, ubi adiunxit neminem exstare
tunc aut fore in posterum, qui mentem Platonis de huiusmodi
rebus intelligat. Merito, quia non scripsit.
Num ergo nihil de divinis affirmat Plato? Quaedam procul-
dubio: Deum scilicet humana curare atque animae immortali
operum praemia reddere vel supplicia. Aliud vero affirmat nihil.
Paucula enim haec non in aliis modo dialogis asserit, in quibus
aliae personae loquuntur, verumetiam in Legibus et in Epistolis,
ubi loquitur ipse. Mundum semper fuisse non asserit, sed ipsum
generat in Timaeo; generat, inquam, ab initio temporis ordinati,
eadem ferme ratione qua primum Moyses, deinde Mercurius, ut
exposuerunt Severus, Atticus, Plutarchus et alii multi Platoni-
corum. Hinc Numenius pythagoricus exclamavit: "Nihil aliud
esse Platonem quam Moysen attica voce loquentem
", quamvis
Plotinus, Porphyrius, Iamblichus, Proculus perpetuam mundi
generationem ibi a Platone accipi velint. Quod si forte illud ita
exponendum est, Timaei pythagorici sententia erit potiusquam
Platonis, siquidem Plato ipse in Epinomide inquit astra aut
immortalia fore aut adeo longeva ut vita sua illis sufficiat atque
longiore non egeant. Id illi consonat in Timaeo, videlicet astra


pagina successiva »
 
p. 749 [III, 169]