BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Alcibiades I » Ficino, Marsilio Platonica theologia - p. 752

Ficino, Marsilio

Platonica Theologia de immortalitate animorum


transitum animarum accipiamus non in varias species, sed in
habitus. Erit itaque arbor apud Platonem, qui nutritioni deditus
die nocteque torpebit; milvus, qui raptu vivet per concupiscen-
tiam; leo, qui egregie militabit; draco, qui crudeliter in genus
hominum saeviet, homo, qui ratione civili vivet; heros, qui
naturalia perscrutabitur; daemon, qui mathematica; angelus,
qui divina. Talis enim fit animus, qualem induitur habitum. Talis,
inquam, in corpore, talis et extra corpus.
Eadem in Phaedro Socrates comprobat dicens: "Ego itaque
considero, utrum ipse sive bestia Thyphone multiplicior, sive
divinius animal
". Et postea in libro eodem in anima aurigam
ponit et geminos equos, bonum atque malum, rationem scilicet
irascendique et concupiscendi potentiam. Ubi apparet in ipsis
animae viribus et hominem et beluas esse. Eodem modo Parme-
nides pythagoreus in libro de Natura animam figuraverat. Ti-
maeus quoque pythagoreus nobilissimus migrationem in bestias
inquit induci falso ad terrorem hominum impiorum. Sed rem
omnem ita Pythagoras ipse significavit:

Ἤν δ'ἀπολέιψας σῶμα ἐς αίθέρ'έλεύθερον ἔλθῃς
Ἔσσεαι ἀθάνατος θεός, ἄμβροτος, οὐκ ἔτι θνητός


Id est: "Si deposito corpore liberum ascenderis aetherem, eris
immortalis Deus, immortalis, non ultra mortalis". Quasi dicat
ita Deus immortalis efficieris, ut omnino futurus sis procul a
morte, nunquam amplius ad mortalia reversurus. Orpheus quo-
que in ipso Mercurii terrestris hymno de Mercurio inquit:

Κωκύτοῦ ναίων ἀνυπόστροφον οῖμον ἀνάγκης.

Id est: "Cocyti habitans irremeabilem viam necessitatis". In
iis verbis poenas apud inferos ponit aeternas regressumque illum
multiplicem a vita in vitam penitus aufert.
Sed neque etiam omnes Aegyptii sacerdotes transitus animarum


pagina successiva »
 
p. 752 [III, 172]