BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Vergilius Maro, Publius - Aeneis » Ficino, Marsilio Platonica theologia - p. 753

Ficino, Marsilio

Platonica Theologia de immortalitate animorum


de specie in speciem fieri revera existimant. Immo vero de ferino
vel heroico animae habitu intelligi volunt, quando hominem fieri
bestiam aut heroem asserunt, quoniam apud eos homo solus est
animus. Quod aperuit Mercurius, Aegyptiorum Pontifex maximus,
qui cum talem quamdam migrationem ritu poetico descripsisset,
adiunxit legem divinam non permittere migrationem animorum
nostrorum in corpora beluarum. Poenas quoque sempiternas tri-
buit impiis animis in mundi huius infimis elementis, atque
manifeste asserit impiorum animas aeterno supplicio per immor-
talem sententiam subiugari. Agit quoque Deo gratias, quod bonos
viros aeternitati consecraverit. Idem dicit mentem usque adeo
coniungi Deo ut numquam ulterius implicetur erroribus. Deni-
que Zoroaster, priscae illius inventor theologiae, sic inquit:

Σὸν γὰρ ἀγγεῖον θῆρες χθονὸς οἰκήσουσιν.

Id est: "Tuum vas bestiae terrae habitant". Quod si intra nos
bestiae sunt, intra quoque, non extra, de homine in bestiam ac
de bestia transimus in bestiam. Neque desunt qui transmigratio-
nem in bestias sic exponant ut animarum, quae brutis similem
duxerunt vitam, aliae inter alias bestiarum turbas versentur.
Quod quidem Platoni admodum consentaneum Olympiodorus
iudicat, propterea quod Plato animas purgatissimas inter deos
versari censuerit. Impuras autem saepe inter sepulcra revolvi,
quarum umbris perterreri aliquando soleamus, quippe cum
corporei nonnihil circa se sicut et in se traxerint. Quo fieri Plato
vult, ut videri quandoque possint.
Simile huic est, quod scribit iunior Plinius, infamem Athenis
fuisse domum, in qua et strepitus audiebatur et simulacrum
horridi senis aspiciebatur, atque Athenodorum Tarsensem philo-
sophum conducta domo vidisse simulacrum illud, eoque duce


pagina successiva »
 
p. 753 [III, 173]