BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Caporali, Cesare - La corte » Ficino, Marsilio Platonica theologia - p. 757

Ficino, Marsilio

Platonica Theologia de immortalitate animorum


dem secundum essentiam appetit atque movetur. Igitur ab eodem
accipit esse, a quo essentialem accipit bonitatem. Itaque causa
illa tam efficiens est quam finis. Est et exemplar. Si enim mun-
dus certa ratione fertur ad bonum, certe Deus illum certa ratione
tamquam exemplari ad bonum illud continue dirigit. At vero
cum ad finem ducere bonumque petere sit voluntatis officium,
nimirum Deus voluntate movet mundum, quem similiter et volun-
tate composuit.
Idem ita insuper confirmatur. Quod fortuitum et contingens
dicitur solet eo quod ordinatum est determinatisve constat
causis, posterius esse. Igitur non potest ordo mundi priore casu
aliquo contigisse. Ac si multas mundanorum effectuum causas
aliquis afferat, nisi omnes sub una conciliet, non poterit quam
ob causam mundus, licet ex diversis constet, sit et unus et uni-
tus afferre, et qua ratione unum totum sit melius partibus mul-
tis, nisi unam inveniat causam et communem et praestantiorem
causis multis, cuius virtute omnes in unum congrediantur. Qua-
mobrem una est universi unionisque ipsius causa, ad quam coor-
dinata sunt omnia. Si haec esset rationis expers, homines qui
ratione utuntur seque ipsos cognoscunt, prima causa praestan-
tiores essent atque opus humanum opere divino perfectius redde-
retur. Igitur Deus infinitam bonitatem suam rationaliter novit
per omnia propagabilem, unde placuit sua sibi bonitas per sin-
gula propaganda, quippe cum boni proprium sit ut placeat, ac
summi boni ut summopere placeat. Quo quidem rationalis volun-
tatis affectu rationaliter atque optime omnia tum procreata sunt
tum continue disponuntur.
Ratione voluntateque divina disponi mundum in oraculis Chal-
daeorum, quae recitat Proculus, iis verbis significatur. "Intellectus
patris emanans perfecto consilio ideas omniformes intelligit, quae
quidem ab uno fonte omnes prodierunt. A patre enim erat volun-
tasque finisque. Distributae vero sunt intellectuali quodam igne,
atque in alias quasdam intellectuales deinde divisae. Rex enim


pagina successiva »
 
p. 757 [III, 177]