BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Ammonius Hermiae - In quinque voces Porphyrii commentarii » Ficino, Marsilio Platonica theologia - p. 765

Ficino, Marsilio

Platonica Theologia de immortalitate animorum


per idipsum aeternitatis suae punctum, quod semper est idem,
et universum supereminet complectiturque temporis ambitum
in quo angelos procreavit, animas quoque hominum procreat.
Igitur supra temporis passiones fiunt animae quamvis fiant
post temporis ortum. Animae vero brutorum et post ortum
temporis et sub temporis passionibus generantur, quia non
fiunt a Deo per aeternitatem Dei proxime, sed per caelorum
conversiones animarumque virtutes, quo fit ut non vivant sem-
per. Nam et mutationi temporis sunt obnoxiae, quae per caeli
motum sunt factae sub tempore. Et si quid habent praeclari, id
totum defluit iugiter ab ipso tertiae essentiae fonte, cuius ipsae
non rivuli sunt, sed umbrae. Idcirco Platonici eas esse putant
idola quaedam animae mundi vel animae sphaerae illius quam
habitant, mediasque inter essentiam tertiam disponunt et cor-
porum qualitates, ad hanc tamen essentiam reducunt eas ut
umbras. Hinc Plotinus inquit: Quemadmodum ab uno vultu mul-
tae per specula multa diffunduntur imagines, sic ab anima
sphaerae in corpora brutorum multa animae unius simulacra
multa. Corpora, inquam, brutorum, quibus humanae non insunt
animae. Ubi enim hae sunt, ibi potentia irrationalis rationalem
animae nostrae substantiam sequitur velut umbra.

Caput III

Animae creantur quotidie.


Verum cur novae quotidie animae creantur a Deo? An non
poterat Deus, mundo constructo, creare simul animas cunctas,
quemadmodum cunctos in mundi exordio angelos procreavit?
Non decuit, nam si diu a vinculis corporum solutae vixissent,
sincere iudicavissent quanto pretiosior sit vita soluta quam alia,
nec ingredi umquam corpora voluissent. Videlicet quatenus intel-


pagina successiva »
 
p. 765 [III, 185]