BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Aristoteles - De iuventute et senectute » Ficino, Marsilio Platonica theologia - p. 80

Ficino, Marsilio

Platonica Theologia de immortalitate animorum


Ratio secunda. Si incitamentum boni in singulis maxime om-
nium necessarium est et maxime omnium voluntarium sponta-
neumque, certe in ipso bono summa naturae necessitas una cum
summa voluntatis libertate concurrit, ut alias probavimus. Atque
ibi naturae necessitas voluntatis confirmat libertatem, et libertas
necessitati consentit, usque adeo ut necessario liber voluntarius-
que Deus sit, et voluntarie necessarius.
Ratio tertia. Quamdiu res aliqua boni ipsius quasi est expers,
tamdiu sibi displicet, et aliud quiddam praeter se expetit. Quando
vero fit boni particeps, iam sibi ipsi placet seque vult et talis
est iam qualis vult esse, et quo magis hoc assequitur, eo magis
sibi placet, magisque talis est qualem se esse vult ipsa. Quaprop-
ter ipsum bonum in primis hoc habet, ut se velit summopere
sibique placeat, et tale sit omnino, quale vult ipsum.
Ratio quarta. Si quanto magis aliqua Deo propinquant, tanto
minus servilia sunt magisque sui iuris evadunt, Deus sui iuris
est maxime, ut non modo qualis ipse suapte natura est talia
velit, verumetiam qualiter vult talis sit omnino; rursus qualia
vult talia quoque faciat, et cuius <vult> gratia, nullumque agens
usquam vel suae actionis liberum principium erit, vel finem suae
actioni praescribet, nisi principium finisque universi et suae ac-
tionis sit dominus, et finem suae statuerit actioni. Sed ad pro-
positum redeamus.
Ratio quinta. In quibus tria haec, scilicet esse, intelligere, velle,
re ipsa inter se discrepant, in iis non est absoluta libertas, quo-
niam in rebus huiusmodi modus volendi sequitur intelligendi
normam, haec essendi conditionem, esse denique sequitur eum
qui dedit esse. At in Deo idem est re ipsa esse, intelligere, velle.
Quamobrem ita est per voluntatem suam intelligentiae essentiae-
que suae compos, ut non modo sicut est, et sicut intelligit suapte
natura, ita quoque velit, verumetiam sicuti vult, ita intelligat
atque existat. Ob hanc forsitan rationem Zoroastris sectatores
tradunt Deum quodammodo agere semetipsum. Quod in hunc
ferme modum, quem dicam, Plotinus exposuit. Deus est actus,


pagina successiva »
 
p. 80 [I, 114]