BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Apollonius Rhodius - Argonautica » Ficino, Marsilio Platonica theologia - p. 774

Ficino, Marsilio

Platonica Theologia de immortalitate animorum


Id est: "Ne foedes spiritum, neque in profundum exaugeas quod
est planum".
Spiritum planumque appellat ipsum vehiculum, non quia cor-
pus non sit atque profundum, sed quia propter tenuissimam et
splendidam puritatem sit quasi non corpus. Praecipit ergo, ne
propter nimium corporis elementalis affectum cogas ipsum etiam
post hanc vitam sordidum atque grave superfore caliginis ele-
mentalis adiunctione, quam animae umbram Prisci theologi nun-
cuparunt. Neque tamen volunt rationalem animae partem pro-
xime haerere vehiculo, sed rationalem ipsam animam, quantum
et rationalis est et comes caelestium animarum, aedere actum
vivificum in vehiculum, quod animae idolum saepe iam appella-
vimus, quam speciem animae mortalem in libro de Mundi gene-
ratione
Plato nuncupat, non quia moriatur aliquando, sed quia
subtracto vehiculo rueret, ut quidam putant. Sicut enim lunae
splendor in nube promit ex seipso pallorem, sic anima in corpore
caelesti emittit idolum, quasi <stella> crinita comam. Quod eva-
nesceret, si evanesceret corpus illud, sicut pallor exstinguitur,
nubibus dissipatis. Quia tamen numquam vehiculum subtrahe-
tur, Zoroaster inquit:

Ἔστι καὶ εἰδώλῳ μερίς εἰς τόπον ἀμφιφαοντα

Id est: "Est idolo quoque locus in regione perspicua". Quia
scilicet cum vehiculo simul et anima rationali recurret in caelum.
Plotinus autem ipsum esse putat rationali immortale, etiam
si ipsi vehiculum subtrahatur, similiterque ait solis lumen in
aere, immo praesens aeri, haud exstinctum iri, etiam si aer tolla-
tur e medio. Ex solo enim sole pendere tamquam perennem
ipsius actum, neque esse passionem aeris qualitatemque aeri pro-
priam, siquidem momento adest atque abest, neque ipsius quic-
quam, sublato sole, restat in aere. Neque solum adest aeri, sed
similiter omni perspicuo, etiam si contrariae inter se naturae


pagina successiva »
 
p. 774 [III, 194]