BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Basilius Magnus - Homiliae in Hexaemeron » Ficino, Marsilio Platonica theologia - p. 775

Ficino, Marsilio

Platonica Theologia de immortalitate animorum


perspicua sint, quasi non a certa natura subiecti dependeat.
Neque aliquo modo a perspicuo, qua ratione perspicuum est,
dependet, sed tantum illi adest, quia non impeditur illi adesse,
sicut adesse opaco impediri videtur. Sol enim hunc actum emit-
tit semper, non dimittit, non immittit. Sorte vero contingit
subesse quod capiat, immo quod capere videatur. Actus hic so-
lem vicissim perpetuo comitatur. Similiter se habet et vultus ad
speculum et ad corpus anima. Haec Plotinus.
Inesse autem idolo huic opinantur phantasiam quamdam irra-
tionalem atque confusam; sensus praeterea tales, ut per totum
vehiculum videatur pariter atque audiatur, quibus sensibus pro-
prie homines quam paucissimi utantur et raro. Sentiri vero per
illos saepe concentus caelorum mirabiles vocesque et corpora
daemonum, quotiens aliquis ad tempus, terreno corpore derelicto,
sese in corpus suum caeleste receperit. Ideo Tatius, Mercurii
filius, cum esset paternis sacris expiationibusque purgatus, illico
exclamavit esse se tunc in corpus immortale translatum ac
intueri mirabilia et audire. Quod et ipse Mercurius narrat sibi
quoque paulo ante in abstractione animi contigisse. Olympio-
dorus quoque platonicus tradit Apollonium Theaneum hac ratione
solitum ex urbe Roma, que fiebant in Aegypto, prospicere.
Mitto quod Platonici multi putant animam tribus uti vehicu-
lis: primo quidem immateriali et simplici, id est caelesti, secundo
materiali et simplici, id est aereo, tertio materiali atque compo-
sito, id est ex elementis quatuor constituto; et primo quidem
dare vitam irrationalem, sed immortalem, secundo vero vitam
irrationalem, sed longaevam, quae videlicet composito corpore
aliquando dissoluto ad certum tempus supersit in simplici cor-
pore; tertio denique vitam et irrationalem et una cum dissoluto
corpore dissolvendam. Praeterea in prima vita communicata vehi-
culo sensum esse communem atque impatibilem, in secunda
patibilem et communem, id est per vehiculum universum sen-


pagina successiva »
 
p. 775 [III, 195]