BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Diogenes Laertius - Vitae philosophorum » Ficino, Marsilio Platonica theologia - p. 777

Ficino, Marsilio

Platonica Theologia de immortalitate animorum


Accedit ad haec quod Capricorni Saturnique sicca virtus, dum
spiritus ad intima contrahit atque colligit, ad contemplandum
assidue provocat, lunaris autem humor spargit atque dilatat et
animum circa sensibilia distrahit. In ipso autem descensu ani-
mus accipit, et a Saturni numine per se, et a Saturni lumine per
corpus aethereum atque idolum adminicula quaedam sive incita-
menta ad contemplationem aptius exsequendam. Ad Iovis numine
atque lumine similiter ad vitae civilis gubernationem. A Marte
similiter ad magnanimitatem propter iniurias propulsandas. A
Sole ad phantasiae et sensuum claritatem. A Venere ad chari-
tatem. A Mercurio ad interpretationem atque eloquentiam. A
Luna ad generandum. Et quamvis inde singula dentur bona,
possunt tamen in mixtione terrena ad malum degenerare.
Descensus huiusmodi ita ferme subito potest fieri, ut radii
descensus a Sole, qui quamvis subito demittatur in terram,
variis tamen in ipso casu nubium vestitur coloribus. Nonnulli
vero putant animas in qualibet sphaera ad certum tempus vi-
tam agere sphaerae illi convenientem. Sortiri enim a sphaeris sin-
gulis vehicula propria, ac tandem post multa saecula ad elementa
descendere atque in igni et aere daemonicam, in terra humanam
brutalemve vitam agere. Item similibus gradibus tandem ad
superna redire. Haec illi.
Nos autem in omnibus, quae scribimus, aetenus affirmari a
nobis aliisque volumus, quatenus Christianorum theologorum
concilio videatur.


pagina successiva »
 
p. 777 [III, 197]