BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Basilius Magnus - Homiliae in Hexaemeron » Ficino, Marsilio Platonica theologia - p. 782

Ficino, Marsilio

Platonica Theologia de immortalitate animorum


solis lumen. Formasque ipsas et cuncta per formas eatenus osten-
dit mentibus, quatenus in ipsum purae ardentesque convertuntur.
Tot vero saltem iis omnino conversis patefacit, quot rerum spe-
cies facit in mundo. Non enim decet minus formare mentem
quam mundi materiam, neque minus tribuere menti quam natu-
raliter appetat. Optat autem ordinem universi comprehendere,
quo et ipsa comprehensa est, quem diuturna iam admiratione
quaesivit, in quo et ipsa providentiae cuiusdam sortitur officium.
Singula vero et infima tantum in lumine prospicit, sive prae-
terita illa fuerint sive praesentia sive futura, quantum ad illa
vel providentia quadam vel affectu dirigitur. Sane quemadmo-
dum senes puerorum ludos, philosophi studia plebeorum, vigi-
lantes somnia dormientium aut negligunt aut rident, nisi aliter
nonnumquam necessitas postulaverit, ita et multo magis segre-
gatae mentes nostra haec singula et contingentia negligunt, nisi
quantum ab ipso omnium patre (cuius natura providentia ipsa
est, cuius agere est providere, cuius officium est omnibus provi-
dere), providentia illis quaedam fuerit demandata. Tales Plotinus
animas tum ex antiquorum sententia tum ex propria ratione
probat curare suos et saepe publice vaticiniis caeterisque bene-
ficiis generi humano prodesse. Sed cum harum providentia volun-
tati divinae consentiat, non perturbatione ex rebus nostris ulla
tanguntur, sed facile haec et tranquille gubernant.
Sed ne quis diffidat animam separatam ad tantum posse lu-
men attolli, propterea quod eam in corpore videamus tanta cali-
gine circumfusam, comparare Platonici iubent intellectum qui-
dem visui, intelligibile vero visibili. Visus numquam lucem ipsam
in ipso sole plenissimam comprehendit. Illa enim huius semper


pagina successiva »
 
p. 782 [III, 202]