BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Origenes - In Evangelium Johannis » Ficino, Marsilio Platonica theologia - p. 789

Ficino, Marsilio

Platonica Theologia de immortalitate animorum


ea quaeramus via, qua Christiani ducunt theologi ac Thomas
Aquinas in primis, Christianae splendor Theologiae.

3. De statu animae purae,
praecipue secundum Christianos theologos.


Creata mens quaelibet, respiciendo vel in suam essentiam, quae
ibi differt ab esse et in certa specie est a Deo infinite distante,
vel in lumen sibimet proprium vel in quodvis lumen in ea deter-
minatum, substantiam divinam intelligere nequit, quae cum infi-
nita sit, certe quid ipsa sit per finitum aliquid repraesentari
non potest. Solum vero per ea quae diximus, mentes et Deum
esse cognoscunt, et quid non sit potiusquam quid sit, et qua
ratione vel ipse ad alia, vel alia referantur ad ipsum.
Id Plato in Parmenide probat. Idem Dionysius Areopagita in
Mystica Theologia comprobat, concludens mentes in summo natu-
ralis cognitionis gradu coniungi Deo velut ignoto, quasi oculum
sub solis lumine caligantem. In eiusmodi vero cognitione naturale
desiderium non impletur. Quicquid enim in specie quadam est
imperfectum, speciei ipsius optat perfectionem. Talis autem cogni-
tio in ipsa cognitionis specie imperfetta censetur. Solemus enim
in nullo cognitionis modo quiescere, priusquam quid sit res ipsa
secundum substantiam cognoverimus. Praeterea rationi natura-
lis est continua per rationes discursio, quousque ad summam
perveniat rationem, quae quoniam infinita sit, ideo sola rationis
discursum ex se absque fine frustra pervagaturum sistere possit.
Siquidem ultra finitum quodlibet mens semper aliquid ulterius
machinatur. Quod quidem in numeris, et lineis et figuris propor-
tionibusque apparet. Quo fit ut in sola Dei substantia, quae sola
infinita est, conquiescere valeat.


pagina successiva »
 
p. 789 [III, 209]