BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Plato - Phaedo » Ficino, Marsilio Platonica theologia - p. 792

Ficino, Marsilio

Platonica Theologia de immortalitate animorum


Negabit forte aliquis mentem per quodvis lumen ad perspicien-
dum Deum posse perduci, quia si nulla est visus ipsius ad
sonum proportio, nimirum neque mentis neque luminis a mente
suscepti, ideoque finiti, ulla ad immensum Deum proportio est.
Nos autem respondebimus Deum, quamvis facultatem intellectus
excedat, non tamen sic alienum esse ab intellectu, sicut sonus
est alienus a visu, vel insensibile quiddam a sensu, cum Deus
sit, ut Christianis placet theologis, intelligibile primum totiusque
intellectualis virtutis et actionis principium mediumque et finis.
Est igitur quaedam inter intellectum Deumque proportio, non
quia sit ulla commensuratio, sed habitudo quaedam potius, quasi
materiae intellectualis ad intelligibilem formam et effectus ad
causam.
Praeterea lumen illud infusum etsi terminatum evadit in
mente, ea tamen virtute praeditum a Deo infunditur, qua eam
divinae substantiae copulet, non naturali quidem, sed intellet-
tuali potius copula. Id vero efficere nequit radius naturalis, quia
iam ab initio totus in suscipientis transivit naturam, per se
prius informem, unde et ipse caliginosus evasit et debilis. Neque
mens cum longe a divina simplicitate degeneret, totam potest
suam per idem sortiri perfectionem, ideoque aliud in ea radius
est naturalis, per quem quatenus suae convenit speciei nonnihil
intelligit; aliud vero lumen infusum divinitus, quo sublevante
ad gradum super se ultra quam cogitari possit eminentissimum
mirabiliter elevatur.
Denique infinitas ipsa Dei haud privationem formae significat,
qualis infinitas materiae convenit, cumque sit inefficax et infor-
mis, merito cognitioni inepta censetur, sed absolutam significat
excellentiam nullo prorsus subiecto contractam. Haec autem ceu
sol natura sua id habet ut mirum in modum lucendo atque illu-
minando maxime omnium movere intellectualem visum possit


pagina successiva »
 
p. 792 [III, 212]