BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Biblia, Io » Ficino, Marsilio Platonica theologia - p. 793

Ficino, Marsilio

Platonica Theologia de immortalitate animorum


atque videri, et qua virtute excedit mentem, eadem possit eam-
dem supra vires proprias elevare. Neque tamen putandum est
mentem essentia divina formatam, quamvis quid ipsa sit intelli-
gat, ipsam tamen penitus comprehendere. Nam et virtus ipsius
terminata est, et lumen in ea determinatum, et divinam cum
subit essentiam, non per mmnem divinitatis virtutem inde for-
matur. Quid ergo? Numquid partem divinae substantiae cernit
quidem, partem vero non cernit? Non ita sane dicendum,
siquidem Deus dividi nequit. Immo vero putandum est eam
aspicere Deum, haud tamen penitus comprehendere, id est
sub tot rationibus et tanta certitudine tantaque perfectione
perspicere Deum, sub quot et quanta sibimet perspectus est
Deus.
Accedit ad haec quod non cuncta, quae Deus et videt et
potest, videndo Deum potest ipsa videre. Videt autem potest-
que Deus infinita praeter illa, quae in natura consistunt. Quod
probavimus alias. Si enim Dei substantiam non comprehendit,
certe neque intelligentiam eius atque virtutem, neque igitur
cuncta, quae et intelligit Deus et potest, alioquin cum virtus per
ea quae potest soleat aestimari, sic quaecumque videt potestque,
penitus comprehenderet, comprehenderet pariter videndi facien-
dique virtutem atque substantiam. Quid plura? Quo altior intel-
lectus eo et plura vel numero vel ratione intelligere debet. Ex
quo consentaneum est divinam mentem seipsam undique contuen-
tem tum plura tum pluribus rationibus videre, quam videat
quilibet intellectus.

5. Omnes mentium species possunt coniungi Deo.

Nemo vero diffidere debet mentes humanas, propterea quod
in ipso mentium genere infimae sint, ad ipsam divinae substan-
tiae contemplationem posse perduci. Quandoquidem neque ipsae
angelicae mentes illuc virtute quadam perveniunt naturali, sed


pagina successiva »
 
p. 793 [III, 213]