Ficino, Marsilio
Platonica Theologia de immortalitate animorum
divina potius et, ut ita dicam, supernaturali trahuntur. Opus
autem quod supernaturali virtute peragitur, propter naturarum
diversitatem impediri non potest, quippe cum immensae poten-
tiae Dei nihil alicubi, reluctetur. Tam facile divina
potestas totam
movet machinam, quam facile minimam mundi partem. Tam
facile curat aegrotantem graviter, quam facile leviter aegrotan-
tem. Quamobrem qua facultate infusa divinitus mentes altissi-
mae, eadem et infimae ad sublimia rapiuntur.
Praeterea suprema mentium creatarum immenso quodam a
Deo spatio distat; infima vera ob hac, cum utraque finita sit,
finito discrepat intervallo. Intervalli vero huius ad illud nulla
esse proportio iudicatur. Quod si finitum additum infinito nullam,
ut apparet, affert varietatem, quidnam prohibet ipsam Dei
vir-
tutem, quae spatium ad angelum usque subito percurrit
immen-
sum, mox inde pusillum inter angelum animamque complecti,
ut simul tam anima quam angelus rapiatur?
Denique si mentium generi, qua ratione mentes sunt, naturalis
est instinctus ad summum intelligibile pervidendum, quod in
omni intelligibili quaerendo quaerunt et appetunt appetendo,
sequitur ut tam naturalis sit instinctus eiusmodi mentibus infi-
mis
quam supremis, atque tam hae quandoque quam illae ter-
minum
consequi possint naturaliter exoptatum. Id autem nobis
appetitio ipsa naturalis ostendit, quae cum trahat ad infinitum,
non potest aliunde quam ab ipsomet infinito inseri ac moveri
atque denique terminari. Quod si quae a natura moventur infe-
riori non frustra moventur, multo minus quae a suprema
ducuntur. Huius quidem radius per omnes sese ordines mentium
transferens singulas et illustrat, ut videant, et accendit, ut ament.
Cum vero ignis atque sol lumen latius propagare soleant quam
calorem, consentaneum est quousque divini solis radius calefa-
ciendo protenditur, eousque multo magis posse illuminando pro-
pagina successiva »
p. 794 [III, 214]