BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Herodotus - Historiae » Aristoteles - Metaphysica » Ficino, Marsilio Platonica theologia - p. 796

Ficino, Marsilio

Platonica Theologia de immortalitate animorum


sensibili ad sentienda minora impeditur ad tempus, sic intellec-
tus ex intelligibili summo impediatur ad reliqua, sed potius
mirifice roboretur.
Praeterea intelligibile genus amplius est genere naturali. Multa
enim ultra illa quae natura facit intelligi possunt. Igitur quae-
cumque ad esse naturale complendum necessario requiruntur,
insuper et multo plura ad complendum esse intelligibile exigun-
tur. At vero esse intelligibile tunc demum absolutum est, cum
intellectus summum attingerit finem, quemadmodum ipsa natu-
ralis esse perfectio in ipsa rerum cunctarum constitutione con-
sistit. Quamobrem Deus quaecumque ad perfectionem universi
producit, in intellectu sibi iuncto producit.
Rursus quamvis alius perfectius alio Deum videat, singuli
tamen ita vident ut capacitas naturalis impleatur ad votum. Haec
autem in qualibet mente ad omnia universi genera speciesque
extenditur, adde insuper et ad singula passim subdita speciebus.
Nec enim insuper exoptamus. Itaque mentes in Deo etiam sin-
gula distincte discernunt. Profecto cum virtus superior possit
quicquid inferior, atque etiam eminentius, animae vero coniunc-
tae corporibus et universalia cognoscant et singula, consentaneum
est mentes ipsi veritati coniunctas una virtute unoque intuitu
utraque comprehendere, praesertim cum et ipsae rerum species
amplissimae sint in illis, et illae virtutem ibi efficacissimam
consequantur, per quam genera speciesque ad singula derivent.
Sane opposito quodam ordine rerum species ad intellectum
coniunctum perveniunt atque separatum. Hic enim resolutione
quadam a singulis materiae conditionibus separando, ibi vero
ex coniunctione quadam mentis cum forma divina, omnium
effectrice et iudice etiam singulorum. Quae quidem forma non
a singulis abstracta est, sed singulorum ubique creatrix, non
formae tantum, sed <et> materiae, in qua singularitatis rerum
consistit origo. Quamobrem formae in mentem inde fluentes


pagina successiva »
 
p. 796 [III, 216]