BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Biblia, Io » Ficino, Marsilio Platonica theologia - p. 797

Ficino, Marsilio

Platonica Theologia de immortalitate animorum


ultra communia etiam singula coniunctis mentibus repraesen-
tant. Quod quidem hinc etiam confirmatur, quod si mentes
angelicae caelestia corpora per intellectum movent, necesse est
eas hoc ipsum quod movent situsque, qui motu mutantur, non
ignorare. Nostrae vero mentes ad angelicam, praesertim quantum
ad motum spectat, notitiam perduci possunt, praecipue si quod
illic gubernationis officium consequantur.

7. Status animae apud Deum immobilis.

Cum mentes illic unica Dei forma rerum creatarum videant
formas, consentaneum est ut omnes una videant visione, quae
quidem si perfectissima est, statu possidetur potiusquam succes-
sione quaeratur. Probabile enim est mentes quietis potiusquam
motionis avidas, ubi finem consecutae fuerint, firmiter conquies-
cere, praesertim quia si omnes universi species ibi cognoscunt,
sub quibusdam vero generibus species procedunt innumerae ceu
sub numero figuraque et proportione, consequens esse videtur
ut species quodammodo videant infinitas. At vero cum infinita
pertransire non liceat, non praetereundo dinumerant, sed ma-
nendo conspiciunt.
Rursus si perpetua intelligentia ipsius intelligentis vita quae-
dam est, atque ibi intelligentia ob stabilitatem suam particeps
evadit aeternitatis, sequitur ut beata mens in aeternam vitam
iure translata dicatur. Merito quidem, nempe mens humana inter
aeterna et temporalia media collocatur. Sicut igitur operatio
eius, qua coniungitur temporaneis, temporanea evadere consue-
vit, sic et illa qua aeternis aeterna. Denique quonam pacto visio
ipsa illic mobilis sit non video, ubi et videndi virtus tempus


pagina successiva »
 
p. 797 [III, 217]