BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Plato - Sophista » Ficino, Marsilio Platonica theologia - p. 798

Ficino, Marsilio

Platonica Theologia de immortalitate animorum


tum ab initio tum vel maxime iam supereminet, et obiectum quod
videtur, ac forma qua videtur, status ipse est ipsaque aeternitas.
Hinc sequitur animas Deo semel haerentes inde discessuras esse
numquam, si modo motum iam transcenderunt atque naturale
desiderium impleverunt. Quod quidem cum et in substantia sta-
bili sit fundatum et ad stabile obiectum naturaliter dirigatur,
nimirum non aliam quam stabilem denique possessionem appe-
tit tamquam finem. Quid mirum si sempiterna mens, quod non
propter aliud, sed propter se desiderat, desiderat ut semper
habendum?
Praeterca ubi naturalia sub se nulla ignorat, certe qualis sua
illa possessio sit non nescit. Quocirca si defutura est, defuturam
praevidet ac vivit infoelix, cum possessione tam cara aliquando,
immo brevi se existimet carituram. Adde quod quicquid natura-
liter cuidam adhaeret fini, non aliter quam vi quadam illata inde
divellitur. Cum igitur Deo mens tamquam fini coniungatur natu-
raliter prae caeteris exoptato, coniunctionisque huiusmodi effi-
ciens causa ipse sit Deus, nullaque vis maior ex adverso queat
accedere, quae violenter quandoque seiungat quod Deus spante
coniunxit, proculdubio mens a nullo umquam inde recedere
compelletur. Quo autem pacto vel a certa veritate per fallaciam
vel a puro totoque bono per voluntatem sese avertat, cogitari non
potest.
Profecto neque mentis substantia permutatur neque intelli-
gendi perspicacia sub lumine deficit continue confirmante, neque
lumen subtrahitur umquam, quod ab aeternitate infunditur in
aeternum, neque voluntas vel ob alterius stimulum a totius
possessione recedit vel ob taedium satietatemve ab eo umquam
obiecto se segregat, quod cum penitus comprehendi non possit,
nimirum et semper occurrit ut novum et cum admiratione sum-
ma, ideoque cum desiderio continue possidetur. Denique si quanto
quid summo Dei statui propinquius est, tanto fit immobilius,
mentes substantia iam divina formatas necesse est immobiles
prorsus evadere.


pagina successiva »
 
p. 798 [III, 218]