BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Herodotus - Historiae » Aristoteles - Metaphysica » Ficino, Marsilio Platonica theologia - p. 799

Ficino, Marsilio

Platonica Theologia de immortalitate animorum



8. Singuli in Deo contenti.

Hic vero singuli quaecumque appetunt consequuntur. Philoso-
phi veritatis admodum studiosi hic in ipsa veritate veritatum
procreatrice vera cuncta perspiciunt. Hic viri civiles guberna-
tioni ac potentiae dediti cum omnipotente gubernatore mundi
potentissimi gubernatores evadunt. Hic victoriae gloriaeque
cupidi omnia iam adversa vicerunt. Noverunt omnes, beatis noti
sunt omnibus. Hic voluptatum sectatores, si modo pervenerint,
in ipsa voluptatum causa tota voluptate fruentur. Nempe que-
madmodum corpora umbrae sunt divinorum, ita et sensus
oblectamenta divini umbrae sunt gaudii. Nam mens efficacior
admodum est quam sensus, ac verum totumque bonum falso
quodam bono et potentius supra quam cogitari queat et sua-
vius est.
Praeterea intellectus obiectum suum undique penetrare solet,
cum et intrinseca ab extrinsecis et propria secernat ab alienis,
quod numquam efficit sensus. Item intelligibile ob mirabilem
puritatem atque virtutem intellectus ipsius penetralibus prorsus
illabitur; quod quidem sensibile sensui non potest efficere.
Quamobrem puri intellectus voluptas circa intelligibile summum
non modo continua puraque est, qualis non est in sensibus,
verumetiam intima et integra simulque tota comprehenditur,
multoque magis sensus superat voluptatem, quam saporum sua-
vitas illecebras inanes odorum.
Solemus cum in habitum proprium restituimur, quocumque
id modo fiat, voluptate perfundi. Nulla vero cogitari potest res-
titutio maior quam ubi animus, qui ab idea, immo a seipso
degeneraverat, in ideam suam, immo seipsum undique restitui-
tur. Ibi rursus ipsa gaudii gaudet idea, unoque in bono bonis
fruitur universis. Et cum nos ea delectent quae cupimus, cupia-


pagina successiva »
 
p. 799 [III, 219]