BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Herodotus - Historiae » Aristoteles - Metaphysica » Ficino, Marsilio Platonica theologia - p. 803

Ficino, Marsilio

Platonica Theologia de immortalitate animorum


esse credendum. Etsi Avicenna nullam tantae rei rationem afferre
tentat, Christiani tamen theologi rationibus eiusmodi persuadent.
Prima ratio. Quoniam ex anima et corpore humano fit unum
quiddam naturale compositum naturalique instinctu anima ad
corpus afficitur. Ideo patet animam non ex ipso solum universi
ordine, verumetiam secundum suae naturae ordinem corpori
copulari, quo efficitur ut contra ordinem tam unversae quam
propriae naturae sit animam seorsum a corpore permanere. Per-
manent autem post corporis interitum sempiternae. Cumque id
quod est contra naturam sempiternum esse non possit, conse-
quens est animas quandoque sua corpora recepturas.
Ratio secunda. Singulae animae ad corpora singula vivificanda
regendaque naturaliter inclinatur. Sic enim fert et natura et
providentia vitae inter aeternitatem tempusque locatati inclina-
tionemque partim ad aeterna habentis, partim ad temporanea
naturalem. Inclinatio vero naturalis manet, semper manente
natura. Quapropter animae a corporibus separatati ad illa natu-
raliter semper inclinabuntur. Naturalis autem inclinatio procli-
vitasque inanis semper esse non debet. Id enim ab ordine uni-
versi alienissimum est. Igitur animae sua ipsa corpora, ad quae
secundum naturam semper afficiuntur, quandoque recipient.
Ratio tertia. Anima speciei humanae pars altera est, altera
vero corpus. Ergo seiuncta a corpore ita, prout est anima, est
imperfecta, quemadmodum pars ipsa solet extra totum ad quod
constituendum est instituta. Idcirco numquam eius appetitio
naturalis quieta erit. Numquam anima ulla beata <erit>, nisi ad
totum suum resumpto corpore reducatur speretve reduci.
Ratio quarta. Virtutibus praemia, vitiis supplicia digna deben-
tur. Haec cum in hac vita non tribuantur, tribuuntur in altera.
Corpus autem et virtutum et vitiorum est una cum anima parti-


pagina successiva »
 
p. 803 [III, 223]