BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Plato - Sophista » Ficino, Marsilio Platonica theologia - p. 804

Ficino, Marsilio

Platonica Theologia de immortalitate animorum


ceps. Ut igitur praemiorum quoque suppliciorumve simul sit
particeps, tandem animae redditur. Neque absurdum videri debet
animas, postquam a naturali habitu suo discesserint, in eumdem
iterum redituras <esse>. Siquidem planetae domicilia sua naturalia
et relinquunt et repetunt. Elementorum quoque particulae saepe
extra situm proprium expulsae diuque seiunctae interim continue
ad ipsum vergunt ac denique revertuntur. Neque difficile est
infinitae Dei virtuti ubique praesenti, quae totum creavit ex
nihilo, quandoque corpora dissoluta in elementa ex elementis
vicissim restantibus revincire. Idem vero corpus ideo retexetur,
quoniam eadem erit forma, quae quondam, id est anima. Eadem
quoque prima illa materia sempiterna, quae una cunctis subest,
eadem denique indeterminata dimensio materiae comes. Quin-
etiam in hac vita idem corpus a pueritia ad senectutem habere
quilibet dicitur, quamvis effluat iugiter atque refluat.
Resurget autem corpus penitus immortale. Nam Deus ab initio
sic rerum ordinem temperavit, ut rationali animae, quae est
sempiterna vita naturalisque forma corporis, materia sua, id est
corpus, in hoc ipso congrueret, ut per ipsam semper viventem
semperque vivificare naturaliter appetentem, ipsum similiter
semper vivere posset. Potentia eiusmodi bonum quiddam est
ordini universi maxime consentaneum. Igitur quando Deus, qui
creavit ab initio ac tale creavit ut posset semper vivere, quando
inquam, recreabit, proculdubio id quod convenientissimum est
implebit, ne potentia tam bona tamque universo congrua sit
semper inanis.
Praeterea recreatio illa per Deum facta, cessante mundi motu,
qui quietis alicuius perfectioris gratia tandem est institutus, ad
aliquid dumtaxat stabile dirigetur. Itaque corpus semper coniunc-
tum animae permanebit. Rursus, intentio naturae in generando
ad perpetuitatem saltem speciei dirigitur, idque ab ipso Deo
sortita est, in quo prima perpetuitatis viget radix. Quapropter
intentio Dei in regenerando ad perpetuum quiddam multo magis


pagina successiva »
 
p. 804 [III, 224]