BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Orpheus - Argonautica » Ficino, Marsilio Platonica theologia - p. 805

Ficino, Marsilio

Platonica Theologia de immortalitate animorum


quam natura dirigitur. Hominem ergo incorruptibilem recreabit,
non specie tantum (id enim per consuetam generationem expleri
satis poterat), verumetiam numero sempiternum, non secundum
animam solum, nam hoc et prius habebat, sed etiam secundum
corpus.
Accedit ad haec quod in generatione quotidiana corpori iam
facto accedit anima, in regeneratione illa contra animae corpus
accedit. Quare sicut vita hominis compositi praesens caduci cor-
poris conditionem sequitur, ita futura illa vita compositi vicissim
conditionem immortalis animae consequetur, ut privatio tandem
secundum perfectissimam saltem naturalium speciem cesset in
habitu atque mors tamquam debilissima, ut Prophetae aiunt,
absorbeatur a vita. Item corpora idcirco resurgunt, ut praemia et
supplicia etiam corporibus ita merentibus sempiterna in perpe-
tuum persolvantur. Ergo sempiterna resurgent. Adde quod etiam
ideo suscitantur, ne animae semper maneant imperfectae. Cum
igitur hac in re animae ipsius perfectioni potissimum consula-
tur, tale reddetur corpus quale convenit animae. Sempiternae
vero animae corpus convenit sempiternum, quale etiam ab ipso
rerum initio tributum fuisse Litterae Sacrae testantur. Quod qui-
dem munus, inordinato quodam motu ad tempus intermissum,
Deo tandem ita universum ut melius est ordinante restituetur.
Quod autem naturalis hominis habitus ab initio talis fuerit, hinc
ostenditur quod quanto perfectior homo est quam bruta, tanto
facilius, perfectius, saepius finem suum posse consequi debet
quam illa suum. In praesenti vero habitu contra contingit. Ex
quo patet homines ob id proprie quod a prima sua tempera-
tione discesserint, ad felicitatem suam maxima cum difficultate
contendere facillimeque eam tunc demum assecuturos, cum in
habitum priorem restituti iam fuerint. Quae quidem sententia,


pagina successiva »
 
p. 805 [III, 225]